H 39
[1] Hoc HYMEN -nis, producta e, dicitur membranula illa in qua puer involvitur in utero matris, que alio nomine dicitur matrix, in qua sunt septem cellule forma humana impresse, nec plus, unde non contingit plures quam septem concipi simul a muliere. [2] Unde hic Hymeneus, deus nuptiarum, quia pertinet ad hoc offìcium, idest ad creationem, [3] sed hic hymeneus dicitur vis illa retentiva seminis, ex qua habent procreati pueri. Et dicitur vis illa deus, secundum consuetudinem antiquorum, qui quamlibet essentiam in qua aliquid deitatis, aliquam scilicet emulationem deitatis reperiebant, deum vocabant, [4] unde naturalem vim terre producendi vinum vocabant deum, scilicet Bacchum, naturalem vim terre producendi segetes vocabant Cererem. [5] Qualitates etiam elementorum vocabant deos, quia suam videntur habere vim in compositione corporum, similiter et stellasi hee enim videntur habere rationabilem effectum in his inferioribus. Idem quoque de scientiis et virtutibus que sunt bona gratuita; cum etiam in iis quedam sit emulatio deitatis, idest dominati vitia, dii dicebantur. [6] Vel Hymeneus dictus est a quodam atheniensi Hymeneo nomine, qui feliciter usus est nuptiarum: siquidem Hymeneus atheniensis iuvenis amore cuiusdam, forma paris sed nobilitate superioris, inarserat; sed generis imparitate repulsam passus, inter virgines virginali habitu conversatus et a piratis inter virgines captivatus et tandem vir esse deprehensus, ad suos remissus est. Parentibus virginum earum facilem dictat reditum, ea tamen lege ut eius quam peteret uti coniugio concederetur. [7] Conceditur. Redduntur virgines, fìt ille sui voti compos, salva lege sue condicionis, unde inolevit consuetudo ut quicumque nuberent eum, tamquam deum nuptiarum, invocarent, quia feliciter amore suo usus sit. [8] Et hymeneus quandoque ponitur pro nuptiis, quandoque pro coitu, et interpretatur dormiens.