H 14
HENOC vel Enos, iuxta proprie lingue varietatem, homo vel vir dicitur, et congrue hoc nomen habuit: de eo enim scriptum est 'tunc initium fuit invocandi nomen Domini', licet plerique Hebreorum arbitrentur quod tunc primum in nomine Domini et similitudine illius fabricata sunt ydola.