G 65
[1] GOTHI a Magog, fìlio Iaphet, nominati putantur de similitudine ultime sillabe, et sunt Gothi orientales et sunt occidentales, et occidentales Gothi Astrogothe dicuntur, orientales Ignisagothe. [2] Et a gothus hec Gothia -e, idest terra quam incoluerunt, et hinc gothus -a -um, gentile. Hii postea appellati sunt Gete, quadam nominis corruptione, per derivationem a Gothus; [3] hic et hec Geta -te et hic et hec Getes -te vel -tis invenitur; et hinc getulus -a -um. Nam Getuli Gete dicuntur fuisse, siquidem Gete cum ingenti agmine, a locis suis naves conscendentes, loca Sirtium in Libia occupaverunt et, quia ex Getis venerant, derivato nomine Getuli dicti sunt. [4] Et inde hec Getulia -e, idest terra quam incoluerunt, et hinc getulus -a -um, gentile, a quo getulicus -a -um. [5] Geta componitur cum massa, quod est magnum vel forte, et dicitur hic et hec Massageta -te vel Massagetes -tis, siquidem a Scitis venerunt quidam in illam terram que est iuxta Danubium, et admixti sunt Getis, et inde dicti sunt Massagete, idest magni vel fortes Gete.