Avis nascitur ad volandum, et homo nascitur ad laborem. Cuncti dies eius laboribus et erumpnis pleni sunt, nec per noctem requiescit mens eius. Et hoc nonne vanitas? Non est quicquam sine labore sub sole, non est sine defectu sub luna, non est sine vanitate sub tempore. Tempus enim est mora motus rerum mutabilium. Vanitas vanitatum, inquit Ecclesiastes, et omnia vanitas. O quam varia sunt studia hominum, quam diversa sunt exercitia. Unus est tamen omnium finis et idem effectus, labor et afflictio spiritus. Occupatio magna creata est omnibus hominibus et iugum grave super filios Adam a die exitus de ventre matris eorum usque in diem sepulture in matrem omnium.