G 31
[1] Hoc GAUSAPE -pis, idest mantile, et invenitur pro quodam genere pallii, et, cum deberet regulariter facete ablativum in i, frequens usus habet ut faciat in e, et ab isto ablativo fit plurale, scilicet gausapa: nam a gausapi gausapia deberet esse, et non gausapa. [2] Apud antiquos vero invenitur hoc gausapum -pi et hec gausapa et hic gausapes -pis in eodem sensu, et hoc gaunapum similiter pro eodem.