F 81
[1] FLIGO -gis -xi -ctum, et fligo -as -avi in eodem sensu, idest cruciare, dissipare, destruere, devastare; sed non sunt in usu; [2] et utrumque componitur affligo -as et affligo -is, idest valde fligere, unde afflictorius -a -um, quod affligit vel pertinet ad afflictionem, et afflicto -as frequentativum, idest frequenter cruciare, unde Terentius in Eunucho 'te redimas quanti queas et ne te afflictes'; [3] confìigo -as et confligo -is, idest simul fligere vel pugnare, bellare, unde hic conflictus -tus -tui bellum, pugna; conflicto -as, frequentativum, invenitur et in deponenti genere conflictor -aris, unde Terentius in Andria 'qui conflictatur'; [4] defligo -as et defligo -is, idest valde vel deorsum fligere, pugnare; infligo –as et infligo -is, idest inferre, irrogare, infigere vel intus fligere; profligo -as et profligo -is, idest destruere, cruciare, devastare, dissipare, quasi procul agere et dispergere. [5] Invenitur in eodem sensu in deponenti genere profligor -aris. Fligo activum est et composita ab eo que desinent in -o similiter activa sunt omnia, preter confìigo et defligo, que sunt neutra, pro pugnare, et omnia faciunt preteritum in -xi et supinum in -ctum.