Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

F 62

[1] Hic FUMUS dicitur quasi a fos means, et est ethimologia, et hinc fumulus -li diminutivum et fumosus -a -um et comparatur, unde hec fumositas -tis. [2] Item a fumus fumo -as, fumo implere vel fumum emittere; unde fumeo -es -ui, idest esse vel fieri fumosum vel fumum emittere; et hinc fumesco -scis inchoativum. [3] Fumo componitur infumo -as, intro fumare; refumo -as; subfumo -as, idest parum vel subtus fumare. Fumo -as pro 'fumum emittere' neutrum est et composita ab eo, secundum hanc signifìcationem, neutra sunt. Item fumo -as pro 'fumo implere' et eius composita secundum hanc signifìcationem activa sunt et producunt hanc sillabarti fu-. [4] Item a fumus fumidus -a -um et comparatur, unde fumiditas et fumido -as, fumum facere, infumare. Item a fumus fumigo -as, idest infumare, unde fumigabundus -a -um, idest similis fumiganti, [5] et componitur affumigo -as, infumigo -as, prefumigo -as, refumigo -as, subfumigo -as, idest parum vel ab inferiori parte fumigare, unde hoc subfumigium, idest subfumigatio, unde Marbotus de lapide gagato (275) 'per subfumigium mulieri menstrua reddit'. Fumido et fumigo et eorum composita activa sunt et corripiunt hanc sillabam -mi-. [6] Item a fumus hec fulina -e, coquina, unde hic fulinarius idest coquus, et fulinarius -a -um, et fulino -as, coquinare, in fulina coquere. [7] Item a fumo hec fuligo -nis, nigredo illa que pendet de trabibus et fìt ab igne, quod autem dicitur fuligo, quasi fumo ligata, ethimologia est. Unde Iuvenalis (2, 93-94) 'ille supercilium madida fuligine tinctum obliqua producit acu'; [8] et inde fuligineus -a -um, idest niger vel de fuligine existens vel ad fuliginem pertinens, et fuliginatus a -um, idest fuligine denigratus, quod potest esse participium, et fuliginosus -a -um, plenus fuligine, et fuligino -as, idest denigrare et proprie fuligine; [9] et hec fulica -ce vel fulex -cis, idest quedam avis; vel fulica dicitur quasi fuliga, quia caro eius leporinam sapiat: lagos enim lepus dicitur grece, unde et apud Grecos lagos vocatur, et est hec avis stagnensis, idest in stagnis et paludibus morans.