Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

F 55

[1] FOVEO -es -vi -tum, idest nutrire, calefacere, refìcere per cibum vel per calorem vel per requiem vel per amplexum vel per tecturam vel defensionem vel aliis rebus, unde ad multa videtur esse equivocum, sed non est. Eius tamen signifìcationem exprimere non possumus proprio vulgari vel per aliquod aliud verbum, sed dicatur: fovere est refìcere, refocillare per cibum vel per calorem vel alia re, ut diximus. [2] Et inde hec fotio -nis et hic fotus -tus -tui et hic et hec fotilis et hoc -le idest nutribilis, aptus ad nutriendum vel ad fovendum; et hoc fomen -nis, et hinc hoc fomentum -ti. [3] Item a foveo hic fomes -tis, idem quod fomentum vel fomen, idest nutrimentum, esca que fovet. Fomites etiam dicuntur scintille que prosiliunt ex ferro candente, sicut assule que cadunt ex asseribus cum dolantur. [4] Item a foveo hic focus, quia fovet ignem: ignis enim est ipsa fiamma, et, quicquid ignem fovet, focus vocatur, sive sit ara sive aliud in quo ignis fovetur, sicut locus in quo ignis fìt in domibus; ponitur tamen quandoque pro igne; [5] unde hic foculus diminutivum et hoc focarium, locus in quo fìt ignis. Et hic et hec focaris et hoc -re, unde focarem petram vulgus vocat que, ferro percussa, ignem emittat. [6] Et focacius -a -um, unde focacius dicitur panis in cinere coctus, idem subcinericius. Item a foculus foculo -as, nutrire vel ignem facete; [7] et a focus focillo -as, idest nutrire vel reficere, et componitur refocillo -as, idest refìcere, unde verbalia. [8] Item a focus et repono et cilium componitur hoc repofocilium -lii, illud quod tegit ignem in nocte, vel quod retro ponitur, quasi cilium foci, super quod a posteriori parte foci ligna ponuntur, quod vulgo lar dicitur. [9] Item a foveo hic follis -lis, quia foveat ignem, et inde folliculus -li diminutivum. Folliculus etiam dicitur teca frumenti, in qua granum servatur interius: hec, super spicam vallo instructa, munimentum pretendit ne avium minorum morsibus spica suis fructibus exuatur, vel vestigiis proteratur, et ubicumque aliquid ita continetur potest dici folliculus. [10] Item a follis follesco -scis, quod videtur etiam inchoativum huius, scilicet folleo -es, inflare, proprie buffam facere, et, quia folles inflantur quasi quadam re vani, inde est quod follis dicitur stultus, superbus, vanus, inflatus; [11] et hinc folleo -es, unde follesco, idest esse vel fieri follem, stultum, vanum; et hec follitia -e et folluntia -e, idest vanitas, superbia, stultitia. [12]Item a follis hoc fel, quia sit folliculus gestans humorem qui vocatur bilis, et dicitur fel tam folliculus ille quam humor; [13] unde felleus -a -um et hec fellena -ne, quedam bestia valde timida, scilicet cerva. [14] Et pro eodem invenitur hoc fele indeclinabile, unde Ovidius in V Metamorphoseon 'fele soror Phebi nivea Saturnia vacca pisce et Venus laturum'. [15] Item a foveo hoc folium, sed de hoc satis diximus. [16] Item a foveo hic fetus -tus -tui, idest pSrtus, natus, filius mulieris vel pecoris, proprie adhuc in utero existens, sic dictus quia adhuc in utero foveatur, licet et pro partu inveniatur. Unde fetus -a -um, idest plenus et, quandoque, liberatus, unde 'hec mulier est feta', idest partu filio piena, vel iam liberata, et similiter invenitur 'feta partu', idest liberata vel piena. [17] Et hinc hec fetura -e, idest fetus, et fetatus -a -um, idest feturam habens, et feto -as, idest parere vel generare, unde fetatus -a -um, generatus vel partus; et hic et hec et hoc fetans -tis, pariens, et hec fetans -tis, idest pecus -dis, unde illud (Vulg. psalm. 77, 70) 'de post fetantes accepit eum'. [18] Fetus -a -um componitur effetus -a -um, idest debilis, quasi sine fetu, idest sine fortitudine virium, sed proprie dicitur de muliere effeta, quasi extra fetum posita, que iam parere non potest; et hinc facta est translatio ut ille dicatur effetus qui iam evacuatus est a viribus. [19] Item a fetus hec fetutina -e, quelibet res sive causa fetida, inquinatissima, per quam mulier temptat fetum eicere. [20] Item a fetus fecundus -a -um quasi fetundus, quasi fetu undans vel quasi fetum dans, et comparatur -ior -simus; unde fecunde -ius -sime adverbium, et hec fecunditas -tis; fecundus componitur infecundus. [21] Item a fecundus fecundo -as, idest fecundum facere; [22] et hec ficus -ci pro arbore, quia sit fecundior et feracior omnibus aliis arboribus quia bis et ter generat fructum in anno et uno maturescente alter oritur; hinc et carica dicitur fructus eius vel massa fructuum eius, a copia; [23] unde hec ficus -cus -cui, quarte declinationis, pro fructu ipsius arboris. Invenitur pro quadam infirmitate similiter ficus -cus -cui quarte declinationis, sed differunt, quia pro morbo est masculini generis. Cecilianus tamen voluit quod ficus pro morbo esset secunde declinationis, unde Martialis Coquus (1, 65, 1-4) 'cum dixi ficus rides, quasi barbara verba et dici ficos, Ceciliane, iubes; dicemus ficus quas scimus in arbore nasci, dicemus ficos Ceciliane tuos'. [24] Et a ficus pro morbo ficosus -a -um, tali infirmitate plenus; et ficosus -a -um potest etiam dici a fico arbore, quasi plenus illis arboribus, et a fìcu fructu quasi plenus tali fructu. [25] Item a fico arbore hec ficulnea -e, parva ficus; hinc hoc ficulnetum -ti, idest locus ubi fìculnee crescunt, quod et hoc ficetum dicitur a fico; [26] et ficulneus -a -um, idest de ficulnea existens vel ad ficulneam pertinens, quod et ficeus -a -um et ficulnus -a -um dicitur: ficeus vero potest derivari a fìcu fructu; [27] hoc ficatum -i, epar, et hic Ficarius, quidam deus silvestris, scilicet Pan vel Faunus vel Sathyrus; et hec ficedula -le, quedam avis quia ficus magis edat, quod panditur ilio veteri versiculo (Mart. 13, 49) 'cum me ficus alat, cum pascar dulcibus uvis, cur potius nomen non dedit uva michi?'; [28] hec eadem et ficedulensis dicitur, unde Plautus in Captivis 'opus est turdetanis opus est ficedulensibus'. Quidam tamen dicunt quod fìcedulenses sunt quidam parvi pisces. [29] Item a ficus hic fiscus -sci, idest saccus, bursa regis ubi publicus census reponitur, unde Prudentius in Sichomachia 'gravidos furtim distendere fiscos' et Iuvenalis 'quicquid conspicuum pulcrumque ex equore tota res fisci est ubicumque natat'; ponitur tamen quandoque pro quolibet sacco. [30] Et inde hic et hec fiscalis et hoc -le, et hoc fiscale -lis, idest redditus regalis: omnia enim publica dominicalia dicuntur fiscalia, unde Iosephus in XII 'tres annos liberamus a tertia parte fiscalium'. [31] Et fisco -as, publicare, ad fiscum reducere, in fisco reponere; et componitur confisco -as, idest simul fiscare; infisco -as, in fiscum immittere, unde illud 'et res eius infiscentur', idest ad publicum deveniant. Fisco activum est cum omnibus suis compositis; et nota quod fiscus derivatur a fico propter ubertatem que est ibi maior quam in aliis saccis, sicut iIla arbor uberior est quam alie. [32] Item a foveo hec fovea -e, idest fossa, sed fovea est naturalis, fossa vero artifìcialis. Item fovea proprie dicitur spelunca subterranea, ubi aliquid fovetur, unde illud (Vulg. Lue. 958) 'vulpes foveas habent et volucres celi nidos filius autem hominis non habet ubi caput reclinet'. Indifferenter tamen fovea et fossa sepe accipiuntur. [33] Unde foveola -le diminutivum, et fodio -dis: fodere enim est foveam facere, quasi fovere; inde hic fossor -ris, ille qui fodit, et hoc fossorium, idest ligo cum quo foditur, et hec fossa -e et hec fossula -e diminutivum, et hoc fossatum, magna fossa. [34] Item a fodio -dis fosso -as frequentativum, idest frequenter fodere, et fodo -as, in eodem sensu; et fodico -as, idest leviter, parum, summatim fodere; et ponitur quandoque pro leviter tangere, unde Oratius (epist. 1, 6, 51). [35] Fodio componitur confodio -dis -di confossum, idest simul fodere; circumfodio -dis; diffodio -dis, diversis modis fodere vel a fossa extra here; defodio -dis, idest valde vel deorsum fodere; effodio -dis, extrahere de terra; [36] infodio -dis, intus fodiendo immittere; prefodio -dis; refodio -dis, idest iterum vel retro fodere, quasi defodere; subfodio -dis, idest latenter vel parum vel subtus vel post fodere; [37] transfodio -dis, idest ultra usque ad aliam partem fodere et cavare. Et fodio, secundum quod simpliciter accipitur in sua signifìcatione, neutrum est, sed secundum quod transfertur ad cavare vel forare vel tangere sive percutere, activum est. [38] Fodio et eius composita omnia sunt activa et faciunt preteritum in -di et supinum in -sum, et omnia corripiunt hanc sillabam foin presenti, sed in preterito eam producunt, ut dicatur infodio l'nfodis infódi et cetera. [39] Foveo componitur confoveo, idest simul fovere, refoveo -es, idest recreare, iterum fovere. Foveo et eius composita activa sunt et faciunt preteritum in fovi et supinum in forum et corripiunt hanc sillabam foin presenti, sed in preterito eam producunt.