Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

F 37

[1] FILAXE grece, latine dicitur servare. [2] Unde hec fìlaxa -e, vas ubi aliquid reconditur et servatur; hoc fuit a principio, sed postea fìlaxe in usum vini transierunt. [3] Item fìlaxe componitur cum toral, quod est lex, et dicitur hoc fìlacterium -rii scilicet membranula vel brevicellus in quo lex scripta est et servatur, quam deferebant ante frontem vel pectus ut sic viderentur religiosi, sed hoc non faciebant nisi causa iactantie et vanitatis, unde sepe invenitur pro vanitate; hinc illud (Vulg. Matth. 23, 5) 'dilatant enim filacteria sua et magnificant fìmbrias'. [4] Alii vero dicunt quod componitur a filo, quia per filum pendens a fronte vel pectore agitetur. [5] Item componitur cum gaza, quod interpretatur divitie, et dicitur hoc gazophilacium, de quo postea tractabitur. [6] Item componitur cum artos, quod est ursa, et dicitur hec Artophylax -cis. [7] Item a fìlaxe trahitur fìlaxo -as, idest servare.