F 5
[1] FALON grece, lignum latine. Inde hec fala -le idest lignea turris, unde Iuvenalis 'consuluit ante falas delphinorumque columnas'; [2] et a fala hec falarica -ce, quoddam telum ingens, torno factum, habens ferrum cubitale et rotunditatem de plumbo in modum spere; in ipsa suramitate dicitur etiam ignem habere affìxum; hoc telo pugnatur de turribus, quas Greci falas vocant, et mittitur tormento non manibus; quod ergo dixit Virgilius in nono Eneidos, falaricam esse tortam et missam manibus Turni, aut poeticum est aut laudem et virtutem Turni predicat; [3] et quia hoc telum tormento mittitur, inde est quod quandoque ponitur pro tormento, quod vulgariter dicitur petraria vel manganum, unde Lucanus in sexto; [4] potest tamen hic accipi pro telo predicto misso aliqua bellica machina; et hinc falaricus -a -um qui fert tale telum vel quod pertinet ad falaricam.