Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

F 3

[1] FAGIN grece, latine dicitur comedere, unde hec faba, quasi faga, unde fabarius -a -um, quod fìt de fabis vel quod pertinet ad fabas, et hic fabarius, idest cantor, et dicebantur apud gentiles cantores fabarii quia ilio legumine maxime utebantur in cibo. [2] Et per compositionem hec fabafresa -e quia eam homines frendeant, idest frangant, cum molendo eam comminuunt, vel sunt due partes et declinabitur fresus -a -um, a frendeo, idest fractus. [3] Item a fagin hec fagus -gi quedam arbor glandifera sic dieta quia eius fructus homines olim comederunt et escam habuerunt, unde sepe pro agro ponitur, quia olim pavit homines sicut modo ager, unde Virgilius (ecl. 1,1) 'Tityre tu patule recubans sub tegmine fagi'; [4] unde faginus -a -um et fagineus -a -um, in eodem sensu, quod est de fago vel quod pertinet ad fagum; et hoc faginetum -ti, locus ubi abundant fagi. [5] Item a fagin hic favus, idest brisca mellis, quasi fagus, quia potius comeditur quam bibitur; unde hic favillus -li et favulus -li ambo diminutiva. [6] Item componitur fagin cum xiros, quod est fructus, et dicitur hic xirofagus et hec xirofaga et mobiliter xirofagus -a -um idest qui vel que vel quod fructus tantum comedit. [7] Item componitur cum sarcos, quod est caro, vel cum soros, quod est arca, et dicitur hic sarcofagus -gi, idest sepulcrum, quasi carnes comedens, quia ibi carnes mortuorum consumantur sed ossa remanent, unde et quidam lapis dictus est sarcofagus -gi quia defunctorum corpora condita in eo intra XL dies absumuntu. [8] Item componitur cum scenon, quod est umbra, et dicitur hec scenofegia -e, quoddam festum Iudeorum, scilicet fixio vel dedicatio tabernaculi, quia tunc in umbraculis salicum comedebant; [9] vel est compositum a scenon quod est tabernaculum, sic dictum a similitudine domicilii, quod grece scenon dicitur ab umbratione, unde scenofegia -e, festum predictum, scilicet dedicatio tabernaculi, in qua, ut predictum est, comede-bant sub umbra salicum et celebrabatur a Iudeis in memoriam expeditionis, cum ab Egypto promoti in tabernaculis agebant; [10] et nota quod in hoc nomine scenofegia licet et corripere et producere penultimam pro voluntate legentis; est enim nomen nothum, quia ergo a Greco descendit potest penultima produci apud Grecos enim in multis vocalis ante vocalem producitur —, sed quia ad formam latinitatis reductum est potest et corripi in legendo apud Latinos enim vocalis ante vocalem non producitur nisi in paucis —; in scansione tamen sine dubio illa penultima brevis est. [11] Item a fagin hic fucus -ci, maior apes, quasi fugus quia alienos labores edat; non enim mellificat sed aliarum mei comedit; Virgilius 'ignavum fucos pecus a presepibus arcet'; [12] et hinc hic fucus, genus herbe unde fìt quedam tinctura que similiter dicitur fucus, et pro quolibet colore naturali superposito dicitur fucus quia alienum mentitur colorem; [13] et inde fucosus -a -um, supertinctus, et fuco -as, colorare, fucum superponere, et est activum; et fucus ponitur pro quadam similitudine, scilicet pro deceptione que superponitur veritati celande, unde Boetius De consolatione (2, 1, 3) 'intelligo multiplices fucos illius prodigii'.