Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

C 280

[1] CLAUDO -dis -si clausum -su, unde hec clausura -re et hoc claustrum, quia claudatur vel claudat inhabitantes, unde hoc claustellum diminutivum et hic et hec claustrensis et hoc -se et hic et hec claustralis et hoc -le in eodem sensu. [2] Item a claudo hec clausula -le, sicut est distinctio constructionis, et hec clavis -vis, quia claudat, unde hec clavicula -le diminutivum, a quo hic clavicularius -rii, qui claves facit vel portat, unde hec clavicularia -e in eodem sensu. [3] Item a clavis vel claudo hic clatrus -tri, idest repagulum quod opponitur ostio vel ipsum ostium, precipue hortorum et vinearum et viridariorum, vel truncus; Oratius: 'obiectos valeat si frangere clatros'. [4] Item a clavis clam adverbium qualitatis, idest occulte, latenter, unde clanculum adverbium diminutivum et clanculus -a -um, idest dubius, occultus, unde clanculo -as, idest abscondere, occulere, palliare, celare. [5] Item a clam clandestina -a -um, idest latens et occultus, unde clandestino -as, idem quod clanculare. Et nota quod clandestinus penultimam habet brevem: non est enim compositum a clam et tenendo vel stando, ut quidam mentiti sunt, sed derivatur tantum a clam sicut testatur Priscianus in tractatu prepositionum [6] Clavis componitur claviger -a -um et hic claviger -ri, qui gerit claves, et hec conclavis -vis quod et hoc conclave invenitur, idest cella vel thalamus, camera secreta, sub clave alterius domus clausa vel que sub multis clavibus continetur vel ad quam per multas claves venitur; unde in Libro regum legimus esse dictum ad regem Sirie 'est propheta in Israel qui omnia novit que loqueris in conclavi'. [7] Item a claudo claudus -a -um, qui inequaliter incedit, quia domi claudatur; et inde claudulus -a -um diminutivum et claudico -as verbum neutrum, idest inequaliter incedere, unde verbalia et claudicarius -a -um, qui cito claudicat vel sepe. [8] Item a claudo claudeo -des, idest claudicare, unde quidam Cecilius 'an ubi sitis ibi concilium claudeat'; antiqui etiam claudo -dis ponebant pro claudicare: Sallustius in tertio Historiarum (32) 'coniuratione claudit'. [9] Et a claudeo hec clades -dis, quia inequaliter tunc res contingat, unde hec cladecula -le diminutivum; sed hec melius derivatur a gladio sicut dicetur. [10] Item a claudo hic culleus -lei, quidam saccus de corio in quo damnati insuebantur, scilicet qui patrem vel matrem vel fratrem occiderant vel patriam prodiderant vel aliud magnum scelus commiserant; et cum damnato includebatur simia, serpens, gallus et sic in mare proiciebatur et tunc simia gallum, gallus serpentem persequebatur donec serpens per os vel per podicem damnati intrare cogebatur; unde Iuvenalis (8, 213-14) 'cuius supplicio non debuit una parati simia nec serpens unus nec culleus unus'; vel dicitur culleus quasi occuleus ab occulo. [11] Et inde hic culleolus diminutivum; et culleatus -a -um, idest in culleum missus; et hec culleola -le, idest exterior cortex viridis nucis; et hec culigna -e, idest quoddam vas rotundum, unde Cato (orat. ine. 16) 'culignam inquit ponit in feno greco ut bene oleat'; [12] et hec culla -le, genus vestis monacorum, quia ille qui hanc vestem gerit omnia debet postponere secularia; et inde hec cullula -le diminutivum et cullatus -a -um et cuculia -le, idem quod culla, unde cucullatus -a -um. Alii dicunt quod cuculia est diminutivum a casa, quasi minor cella vel casa. [13] Item a culla vel cuculia hic cucullus, vestis caputiata et lata humeros tantum et caput tegens ad instar caputii; unde Iuvenalis 'contentusque illic veneno duroque cuculio' et idem (6, 118) 'sumere nocturnos meretrix augusta cucullos'; et hinc cucullus -li, quoddam genus poculorum, unde Oratius 'reges dicuntur multis urgere cucullis'. [14] Et nota quod antiqui dicebant eludo elusi in eodem sensu quo dicitur claudo, unde Quintilianus De causis 'deinde miserrimos senes cluserat iam prope ignis', cuius literaturam omnia composita a claudo vel eludo redolent. [15] Componitur enim claudo vel eludo concludo -dis -sum; discludo -dis, aperire, clausuram auferre; decludo -dis, idest valde vel deorsum claudere vel discludere; [16] excludo -dis, extra claudere, idest extra clausuram emittere, unde exclusor, qui et exclusarius dicitur, idest ianitor, qui foras excludit homines; [17] includo -dis, unde hic inclusor -ris, qui et inclusarius dicitur, idest ille qui vicinorum claudit pecora pro forifacto; [18] intercludo -dis, idest inter aliqua claudere vel auferre, unde hec intercludo -dinis, idem quod interclusio, unde Iosephus in sexto 'pro presentibus ornamentis cilicii intercludinem solem viderent'; [19] precludo -dis, ante claudere vel auferre; occludo -dis, idest contra claudere; recludo -dis, idest iterum claudere vel retro claudere, idest aperire; [20] secludo -dis, idest seorsum et segregatim claudere, separare; transcludo -dis, idest ultra claudere vel fugare vel mittere. [21] Claudo et composita ab eo omnia sunt activa et faciunt preteritum in -si et supinum in -sum. Item omnia ab eo composita mutant ubique au in u longam, unde omnia desinunt in presenti in -eludo, in preterito in -elusi, in supino in -clusum.