Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

A 312

[1] ARCHOS grece, princeps latine, inde archia idest principatus, et per compositionem hic et hec archimandrita -te, princeps ovium, nam mandros dicitur ovis, et per translationem dicitur quandoque de pastoribus spiritualibus. [2] Et componitur cum cosmos quod est mundus et fit hic cosmarcha -che, idest princeps mundi sicut fuit Romanorum imperator, et inde cosmarchia -chie, idest eius principatus; [3] et cum typus quod est figura et fit hic archetypus -pi, idest princeps figurarum et potest poni adiective ut archetypus -a -um, ut 'archetypus mundus', idest principalis figura sensibilis mundi; [4] et cum penta quod est V et fit hic pentacontarchus -chi, idest princeps et magister super V homines, unde in primo libro Machabeorum 'constituit Iudas duces populi centuriones et pentacontarchos'; [5] et cum monos quod est unum et dicitur hic monarcha -che, idest princeps unius civitatis vel unicus princeps in aliquo regno, et inde hec monarchia -chie eius potestas; [6] et cum tetras, quod est quatuor, et fit hic tetrarcha -che, idest princeps quarte partis, et inde hec tetrarchia -chie eius potestas, et tretrarchare idest principari, unde Oratius in libro Epistularum 'tetrarchare volens accedes siccus ad unctum'; [7] et cum genesis et fit hic genearcha -che, idest princeps et caput totius generis, et hic ministeriarches -chis, idest princeps ministerii, unde Prudentius in libro Ymnorum 'ipse ex omnibus ministeriarches incidit'; [8] et hic gerarcha -che, idest sacer princeps sicut episcopus, a gera quod est sacrum vel sanctum, inde hec gerarchia -chie, eius potestas; [9] et cum topos quod est totum et fit hic toparcha -che, idest princeps super totum, unde Iosephus in octavo libro 'quod dono Arabie to parche regesque mittebant'; et hec toparchia -chie eius potestas; [10] et cum Comes et fit hic comarchus -chi, idest princeps super comites; et cum decem et fit hic demarchus -chi, idest princeps super decem, unde Plautus in Gurgulione 'nec comarchus nec demarchus, nec cum tanta gloria'; [11] et cum machera quod est macellum et fit hic archimachirus -chiri, idest princeps coquorum, quod et hic archicocus -ci dicitur; et cum genesis quod est natura et fit hic archigines -nis, idest principalis medicus; [12] et cum logos quod est sermo et fit archilogus -a -um, idest princeps vel primus in sermone, unde hoc archilogium -gii, sermonis principium. [13] Item componitur archos cum episcopus et fit archiepiscopus princeps episcoporum, et archipresbiter princeps presbiterorum, et hic patriarcha princeps patrum, et hic et hec heresiarcha -che, princeps heresis; [14] et cum levita et diaconus, quod idem est, et fit hic archilevita et hic archidiaconus, idest princeps diaconorum; [15] et cum poto et fit archiposia -e, idest magnus potator, et hic archangelus princeps angelorum, et hic archigallus princeps Gallorum illorum sacerdotum, et hic architriclinus -ni princeps triclinii, quod est domus trina sessione convivantium ordinata; [16] et hic architector -ris, idest princeps in edificando tectum, et forte potest dici verbum architector -aris, idest facere tecta, et invenitur hic architectus -ti, idem quod architector. Et forte cum pluribus partibus componitur archos, quas propter prolixitatem relinquimus lectori diligenter inquirendas.