P 38
[1] PATEO -es -ui passum, idest aperiri, videri, manifestati, manifestimi esse vel diffundi; et dicitur patet quasi palam tenet, et est ethimologia, non compositio; [2] unde patens, et comparatur -or -mus, unde patenter -tius -sime adverbium et hec patentia -e. [3] Item a pateo patulus -a -um, diffusus, patens; sed proprie patulum est quod semper patet, ut auris, naris, arbor et similia, sed patens quod ad horam patet et ad horam non patet, sed occultatur, ut oculus; [4] et componitur perpatulus -a -um, propatulus -a -um, idest valde patulus et apertus. [5] Item a pateo hec patina -e, sartago vel scutella quia sit patens, unde hec patella -e et hec patinula -e diminutiva, [6] et patinarius -a -um, ad patinam pertinens vel in patina coctus; unde Plautus 'quo pacto eum condias vel patinarium vel assum'; et hic patinarius, qui facit patinas. [7] Item a pateo hec patera -e, magnus et patens siphus; et hoc patagium, idest gula ad summum tunice vel mantelli assuta, vel pallium auro purpuraque variatum; [8] et hic patigiarius, qui ianuam facit patere, idest ianitor, unde Plautus 'ubi sumptus petent stat ibi fullo, aurifex, inclusarii, patigiarii'. [9] Item a pateo hec patena, idest operculum calicis, quia patens sit et diffusa, et videtur quod deberet proferri penultima correpta, sed usus hoc non recipit; et inde hec patenula diminutivum. [10] Item a pateo hic passus -sus, quia pateat in itinere; unde passutus -a -um, idest habens magnos passus, et passim, idest ubique. [11] Item a pateo passus -a -um nomen et participium, idest expassus, diffusus et extensus, patens, unde Virgilius 'tunc pater Anchises passis ad sidera palmis'. [12] Item a pateo patesco -is inchoativum. Et est neutrum pateo cum suis compositis, si qua habet, et corripit primam.