Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

F 49

[1] FORIS adverbium loci, unde foras similiter adverbium loci, sed differunt quia foras significat ad locum, ut (Vulg. loh. 11, 43) 'Lazare veni foras', foris vero in loco significat, ut 'foris sum' et de loco, ut 'foris venio'. [2] Et hinc forinsecus -a -um, extraneus, de foris veniens vel existens; forinsecus quandoque ponitur adverbialiter sicut intrinsecus et extrinsecus. [3] Et hoc forum -ri, quia semper sit foris, scilicet locus ubi res venduntur; forum etiam dicitur ubi tractantur cause, sed tunc derivatur a fando; [4] et hinc hoc forulum -li diminutivum, et per compositionem circumforanus -a -um, idest circa forum vagans; et in eodem sensu invenitur circumforaneus -a -um; proprie quidem sunt circumforani leccatores qui vadunt circumcirca per forum furando, rapiendo quicquid possunt. [5] Item foris componitur inforo -as, idest placitare in foro, unde Plautus (Cure. 401) 'licetne inforare si incomitiare non licet?'. [6] Item a forum vel foris hic et hec forensis et hoc -se, idest in foro vel foris manens et habitans; Oratius 'ac veluti innati triviis peneque forenses'; Prudentius in libro Ymnorum 'quamquam forensem linguam forte tetigisset'. [7] Item a foris vel foras forio -is -ivi foritum, idest foras ire, unde hec forica, idest cloaca ad quam publica civitatis stercora confluunt et proiciuntur; nam latrine dicuntur a latendo, scilicet cloace private que in domibus latent; Iuvenalis (3, 37-38) 'inde reversi conducunt foricas'. [8] Forica edam dicitur fossa extra portam ad quam confluunt immunditie, et dicitur sic quia foris est; si vero est intra portam dicitur lacuna; item forica dicitur quicquid immundum foras iacitur et tunc componitur a foras et iacio. [9] Item a foris vel foras pluraliter hee fores forium; in singulari tamen invenitur genitivus foris, accusativus forem, ablativus fore; et dicuntur fores quia foris ponuntur et foris aperiuntur et volvuntur; et inde hic Forculus -li, deus qui preest foribus et eas custodit. [10] Fores com-ponitur cum bis et dicitur pluraliter hee biffores -rium, duplices fores; hinc hic et hec bifforis et hoc -re idest duplex, unde Ovidius in secundo Metamorphoseos (4) 'argenti biffores radiabant lumine valve'. [11] Item a foris foro -as, quia quod foris est foratur, et inde hic foron -nis et hoc foramen -nis et hic forus -ri quod ad multa equivocatur. [12] Forus est locus ubi uva calcatur, sic dictus quia pede calcantis feriatur; forus etiam dicitur ubi res venduntur, a fando vel quia foris est; forus etiam ubi tractantur cause, a fando vel a Foraneo quia primus legem dedit Grecis; forus etiam dicitur tabulatum navis, a ferendo, quia ferat incessum hominum; forus etiam dicitur foramen illud in nave per quod remus emittitur, a forando; [13] et inde hic forulus, idest bursa vel scriptorium, quia crebro sit perforatum ad pennas et cornua imponenda, vel teca et cista librorum; Iuvenalis (3, 219) 'hic libros dabit et forulos mediamque Minervam'. [14] Item a foro -as hec frons -tis, quasi forata, propter foramina oculorum; vel a foris quia foris sit et in aperto; et inde hec fronticula -le diminutivum et frontosus -a -um qui magnam habet frontem vel impudibundus, et comparatur; unde Augustinus Supra psalterium de Maria Magdalena 'frontosior sit frons ad salutem'. [15] Componitur hic bifrons -tis, idest Ianus quia duas habet frontes, ante et retro, et hic et hec efrons -tis, inverecundus, et hoc frontispicium -cii, idest inspectio frontis, unde Iosephus in XII 'coronarti in medio profert frontispicio ut saltilia'; unde et anterior pars ecclesie frontispicium dicitur. [16] Foro –as componitur afforo -as, idest valde vel iuxta forare; conforo -as, simul forare; circumforo -as; deforo -as, idest valde forare vel deorsum vel de foramine extrahere; inforo -as, idest intro forare vel in foramen immittere; [17] perforo -as, idest perfecte usque ad aliam partem forare; preforo -as; reforo -as, iterum forare vel de foramine retrahere; sufforo -as, idest latenter vel parum vel subtus vel post forare; transforo -as, idest ultra, ad aliam partem forare. [18] Foro -as et eius composita activa sunt et corripiunt hanc sillabam fo. [19] Item a foris hec forago -nis, idest illud filum alterius coloris quod mulier ponit in capite vel in fine vel in latere tele ad distinctionem vel ornatum faciendum. [20] Foris componitur aforis, deforis, efforis, preforis, proforis et omnia significant in loco vel de loco. [21] Item componitur forifacio forifacis, idest offendere, nocere, quasi facere foris, extra rationem. [22] Et nota quod foris et foras non construuntur cum casibus per regimen, licet Augustinus et alii sancti ea sepe construant cum casibus, ut 'foris' vel 'foras muros civitatis', magis volentes quod intendebant exprimere quam rationem construendi servare.