E 13
[1] Hec ECLIPSIS, idest defectus, ut solis vel lune vel alterius rei. In dictamine vero si fìat defectus dictionis vel orationis dicitur eclipsis, sed defectus littere vel sillabe non dicitur eclipsis sed aferesis vel sincopa vel apocopa. [2] Unde eclipticus -a -um, idest defectivus, unde linea zodiaci per quam sol discurrit dicitur ecliptica: ad hoc enim quod sol vel luna patiatur eclipsim oportet ut in illa linea sit sol et luna. [3] Et hinc ecliptico -cas, eclipsim facere, obscurare. Quisque ergo caveat in prolatione istorum: nam in nullo istorum est n vel m in prima sillaba.