E 11
[1] ECCLESIA convocatio interpretatur, quia omnes ad se convocet; et est fìdelium, sed synagoga, quod congregatio interpretatur, proprie est Iudeorum, quamvis dieta sit ecclesia; sed nostram apostoli sinagogam numquam dixerunt sed semper ecclesiam, sive causa discernendi sive ideo quia inter congregationem, unde sinagoga, et convocationem, unde ecclesia nomen accepit, distat aliquid, quod scilicet congregari pecora solent, quorum et greges proprie dicimus, convocari autem magis est utentium ratione sicut sunt homines. [2] Ut ergo notaretur Iudeorum infìdelitas dieta est eorum sinagoga, idest congregatio, quasi pecorum indiscretorum, et, ut fidelitas nostra ipso vocabulo innueretur, dieta est nostra ecclesia, idest convocatio, quasi rationabilium et discretorum. [3] Que ecclesia dicitur catholica, idest universalis: non enim sicut conventicula hereticorum in aliquibus regionum partibus coartatur, sed per totum orbem terrarum dilatata diffunditur. [4] Et hinc hec ecclesiola diminutivum et ecclesiasticus -a -um et ecclesio -as, idest convocare vel contionari, quod et ecclesiazare invenitur.