D 27
[1] DECEO -ces -cui, idest convenire, ad ornatum pertinere, ut (Vulg. psalm. 64, 2) 'te decet ymnus Deus in Sion', 'pallium decet istum'; et ut eius signifìcationem expresse intimemus, nominativus istius verbi debet designare ornamentum, accusativus id cuius est ornamentum. [2] Si aliter fìat non erit latine dictum ut 'pallium decet istum'; si vero dicatur 'iste decet pallium' vel 'isti decet illud pallium' non dicitur latine; et sic habetur ibi 'talis partus decet Deum', si autem dicatur 'talem partum decet Deus' vel 'talis partus decet Deo', nil est dictu. [3] Et a deceo hic et hec et hoc decens -tis participium; et decens est nomen et dicitur decens motu corporis, speciosus specie, formosus natura vel forma. Item decens compositus, perfectus, egregie forme et perfecte, et tunc videtur dici a numero decem, ut supra diximus, et comparatur -tior -simus, unde decenter -tius -sime adverbium et hec decentia -e et hic decentarius, ingeniosus, promptus, paratus vel copiosus, et hec decentris, navis capta. [4] Decens componitur indecens et comparatur et inde indecenter -tius -sime adverbium et hec indecentia. [5] Item a deceo decet impersonale, quod magis est in usu quam suum personale et construitur cum accusativo sicut et suum personale, sed dissimiliter quia intransitive, cum suum personale eundem casum exigat transitive. [6] Item a decet hoc decus -coris, idest honor, correpta o in genitivo, unde decuso -as, idest venustare, adornare; Martianus Capella (2, 208) 'novitate situs signiferum circulum decusaret', [7] unde decusatus -a -um et decusatim adverbium, idest ornate et venuste; unde idem Martianus (1, 85) 'huic rosis decusatim vinctis sertata contextio'. Vel potius decuso componitur a de et cuso -as, frequentativum huius verbi cudo -dis, sicut superius diximus. [8] Item a decus decorus -a -um, media correpta, idest honorus, unde Statius Thebaidos 'terrarum decora alta viri decorique iugales', et decoro -as, media correpta, idest honorare, unde Oratius (epist. 1, 6, 36-38) 'scilicet uxorem cum dote fidemque et amicos et genus et formam regina pecunia donat ac bene nummatum decorat Suadela Venusque'. [9] Item a decet hic decor -ris, producta o in genitivo, idest venustas et pulchritudo. Invenitur tamen secundum antiquos pro honorus -a -um positum adiective, et tunc est communis generis et corripit o in genitivo; [10] et secundum hoc componitur cum in vel de et dicitur hic et hec indecor -ris et hic et hec dedecor -ris, correpta o in genitivo et in eodem sensu, scilicet inhonorus, dedecorosus; et secundum hoc ab eo potest derivari decorus -a -um, idest honorus, media correpta, secundum quod ponitur in premisso exemplo Statii. [11] Item a decor decorus -a -um, idest pulcher et venustus, perfecte forme, unde et diximus illud derivari a numero decem, et producit o, unde Theodolus (ecl. 9): 'virgo decora nimis David de semine regis'. [12] Item a decor decoro -as, media producta, idest venustare. Priscianus (gramm. II 127, 21) tamen aperte asserit quod decor derivatur a decoro abiecta o. Decoro componitur condecoro -as. [13] Item a decet hic et hec decibilis et hoc -le, quem decet aliquid vel quod potest decere vel quod decet. [14] Decet componitur condecet et dedecet idest disconvenit, et inde hoc dedecus -ris, vel componitur a de et decus, unde dedecorosus -a -um et comparatur, et dedecoro -as, inhonorare, vituperare. [15] Deceo cum omnibus suis compositis est neutrum et corripit primam sillabam; decoro sive corripiat mediam sillabam sive producat activum est cum omnibus suis compositis.