Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

C 291

[1] CLEPO -pis -psi -pere -ptum, idest furari; unde Prudentius De sicomachia (562) 'quod rapere et clepere est'. [2] Et inde hic et hec cleps vel cleptes -tis, idest fur, et cleptus -a -um, idest furatus, passive, quod etiam pro gibboso dicitur; [3] et hec clepsedra -dre, idest docillus qui obdit foramen dolii, quia per illud quis furatur liquorem, et videtur esse compositum a clepo et idor, quod est aqua sive liquor, unde et quidam dicunt clepsidra, penultima producta et per i, quasi clepens idor, sed potius videtur esse ethimologia quam compositio; sed, sive sit ethimologia sive compositio, dicendum est clepsedra penultima correpta et per e. [4] Item clepsedra dicitur quoddam instrumentum quod immittitur in dolium per foramen superius causa furandi vinum. [5] Item clepsedra dicitur illud instrumentum per quod hore colliguntur, scilicet horologium, unde clepsedrarii dicuntur qui per illud horas colligunt. [6] Clepsedre etiam dicuntur vasa perforata que habebant philosophi ad dimetiendam quantitatem, unde Martianus in sua Astrologia (8, 847): 'monstratum est omnia signa paria spatia continere multiplici appositione clepsedrarum'. [7] Item a clepo hic clipeus, quasi clepeus, quia furatur corpora nostra ictibus; quod autem dicitur clipeus quasi clepens soma, idest furans corpus subtrahendo ab ictibus, ethimologia est, non compositionis ostensio; sed clipeus melius derivabitur a cluo cluis. [8] Item a clepo et an, quod est circum, componitur anelo -as, de quo satis diximus in prima litera. Clepo cum suis compositis, si qua sunt, activum est. [9] Item a clepo et stercus componitur hoc clistere -ris, quod et hoc clisterium invenitur, scilicet instrumentum medicorum quo stercus infirmi in ventre perduratum faciunt exire, sic dictum quia clepat stercus; vel dicitur sic quasi culus stercoris vel quasi colatio stercoris, quia propter ipsum colatur stercus extrinsecus; vel dicitur sic a eleo, quod est inclinari, et stercus, quia stercus facit inclinari, idest deponi.