Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

C 290

[1] CLEOS, idest gloria. [2] Inde per compositionem hic Ercules, quasi eris cleos, idest lite gloriosus, ab eris quod est lis et cleos, vel quasi heros gloriosus, ab heros et cleos, vel quasi here, idest domine, scilicet Iunonis, gloria, ab hera et cleos; unde herculeus -a -um et herculinus -a -um. [3] Item a cleos eleo cles elevi cletum, idest glorior, unde, vel a cleos, clitus -a -um, idest gloriosus, nobilis, sed non est in usu, et componitur inclitus -a -um, idest valde gloriosus, nobilis. [4] Item clere, idest absorbere vel sordere, unde cloaca -ce, quia immunda absorbeat vel quia sordeat, sed melius derivatur a colo -as sicut supra dictum est. [5] Item eleo -es, idest inclinari; et tunc inde venit hic clivus -vi, idest Collis secundum quod consideratur in descensu, scilicet ascensus vel potius descensus montis vel flexuositas, unde clivosus -a -um, idest monticulosus vel flexuosus; [6] et hic clibanus, idest furnus vel fornax, quasi clivanus, quia in erectione sit collectus, et idem alio nomine dicitur hic clivanus, similiter a clivo; et a clibanus clibanarius, qui custodit clibanum vel facit, et clibanicius -a -um et hic clibanicius, panis in testa vel fumo coctus. [7] Clivus componitur hic et hec acclivis et hoc -ve et acclivus -a -um in eodem sensu, idest inclinatus et procurvus, et differt ab acclinis: acclivis enim dicitur in descensu sed acclinis in ascensu et ita idem est acclive et accline, sed diversis respectibus. [8] Item componitur hic et hec declivis et hoc -ve et declivus -a -um in eodem sensu, deorsum inclinatus vel planus, quasi deorsum a clivo. [9] Item componitur proclivus -a -um et hic et hec proclivis et hoc -ve in eodem sensu, procurvus in anteriorem partem, quasi preceps, et ponitur quandoque pro intentus et sedulus et promptus, quandoque pro facilis: qui enim in proclivitate est, valde intentus est ne cadat et ideo ponitur pro intentus; item facile precipitati potest et ideo ponitur pro facilis; et quodlibet istorum comparatur; [10] unde hec acclivitas -tis et declivitas -tis et proclivitas -tis. [11] Item a eleo pro inclinari hoc clima -tis, idest tanta portio terre secundum quam mutatur meridies; et secundum hoc in astrologia assignantur septem climata in terra habitabili secundum quosdam, secundum alios octo. Primum clima dicitur Diameroes, secundum Diasienes, tertium Dialexandrias, quartum Diarodium, quintum Diaromes, sextum Diellespontum, septimum Diaboresthenos, octavum Diarifeos. Causas istarum appellationum in astrologia assignare solemus. Item clima dicitur plaga vel pars celi sive mundi, sicut solet dici 'quattuor sunt climata mundi', idest partes. [12] Clima componitur cum cata, quod per interpretatur, et dicitur cataclismus, idest diluvium, quasi per diversa climata dispersus. [13] Vel clima grece dicitur gradatio, unde hec climax -tis, gradano, color ille rethoricus; hoc climacterium, et sunt climacteria que gradatim discurrunt vel incerte rei divinationes vel incerta profugia. [14] Item eleo pro inclinari componitur cum en quod est in et dicitur hec enclesis, idest inclinatio, unde encleticus -a -um, idest inclinativus, ut encletica coniunctio dicitur illa que inclinat se sub accentu precedentis dictionis remittendo suum accentum in illam et inclinat accentum illius supra se ut quasi sub accentu illius proferatur; unde encletico -as, idest sic inclinare.