C 239
[1] Hic CORUS est multitudo in sacris collecta. Dicitur tamen et similiter corus locus ubi canunt qui de coro sunt, et dicitur a concordia. Cum enim unus canit grece dicitur monodia, latine sycinium, cum duo bicinium appellatur, cum multi corus. [2] Alii dicunt quod corus derivatur a corona, quia olim in modum corone circa aras starent et canerent, sed melius est ut corona derivetur a corus, ut dicemus; vel corus a coevus, quasi coevorum cantus vel societas vel locus. [3] A corus hic corulus diminutivum; et componitur cum aule quod grece dicitur cannula et dicitur hic coraula -le, qui corum ducit vel qui in coro cum cannulis cantat, qui aliter dicitur coraules et ex eisdem componitur, unde Iuvenalis (7, 77) 'aut Glafìrus fìet pater Ambrosiusve coraules'; vel coraules componitur a corea et ago, scilicet qui agit coream; [4] et hic coricista -te et hic coricanus -ni in eodem sensu, scilicet qui canit in coro vel cum coro. [5] Item a corus hec corona, quia rotunda ad modum cori solet fieri et est insigne victorie vel regii honoris signum, que ideo in capite regum ponitur ad signifìcandum circumfusos in orbe populos quibus accinctus quasi caput suum coronatur. [6] Et nota quod imperatores Romani et quidam reges gentilium aureis coronis utuntur, Perse tiaras gerunt, sed reges rectas, satrape incurvas, Athenienses cyclades aureas gerebant, partim in vertice, nonnulli in fronte; gentilium vates infulas, apices, pillea sive galeria ferebant. [7] Et a corona hec coronula -le et hec corolla -le, idest parva corona, unde hoc corollarium -ii, idest premium alicuius certaminis, scilicet corona vel aliud, vel corollarium unde aliquis meretur adipisci coronam; unde Boetius De consolatione philosophie (3, 10, 20) 'ita ego quoque tibi velut corollarium dabo', vel habetur ibi collorarium, quia feratur in collo, a collo, ut torquis aureus. [8] Item a corona corono -as, verbum activum, et hic corimbus -bi, idest fructus edere, quia inde coronabantur antiqui et precipue poete, unde Ovidius in quarto Metamorphoseos (3, 665) 'et gravidis distinguit vela corimbis'. Corimbi etiam dicuntur anuli vitis qui proxima queque ligant et comprehendunt ne longius laxati palmites ventorum flatibus dissipentur. [9] Item a corus hic coriambus, quidam pes constans ex longa et duabus brevibus et longa; dicitur sic quia carmen hoc pede compositum aptum sit in coris; vel componitur a corus et iambus quia in coro, idest in circuitu, habeat duos iambos, sed ordine converso; unde coriambicus -a -um. [10] Item a corus hec corea -e, idest ludicris cantilena vel saltatio; [11] et hic corus -ri, quidam ventus collateralis zephiro, quia ventorum circulum claudat et quasi corum faciat; etiam hic caurus dictus est, au posita pro o, quem plerique argestem vocant, non, ut imprudens vulgus, agrestem. [12] Item corus componitur cum boo -as, quod est sonare, et dicitur hic et hec coribans -antis, et sunt coribantes sacerdotes Cibelis, quasi coroboantes. [13] Item hic corus dicitur quedam mensura XXX modiorum, sed hic ex hebreo descendit, qui vocatur 'cora' a similitudine collis: 'coria' enim hebraice colles appellantur; coacervati enim modii XXX instar collis videntur et onus cameli efficiuntur.