Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

C 201

[1] Hic CIRCUS -ci, idest circularis linea ad idem punctum rediens, unde hic circus -ci dictus locus Rome in quo equi currunt vel currebant in circuitu circa metas, scilicet theatrum, et quilibet locus in quo equi currunt potest dici circus. [2] Unde hic circulus-li, idem quod circus, quasi diminutivum, et a circulus hic ciclus -li, per sincopam vel a greco cyclon, quod Greci rotundum vel orbem vocant; [3] unde hec cicla -le et hec ciclas -dis, quoddam genus pallii circumtextum et continens multos ciclos intertextos. [4] Et hec Ciclas -dis dicitur insula que cum quibusdam aliis in ciclo disposita est. Cyclades enim fuerunt LX tres insule circa Delum in orbem site. Vel ideo diete sunt sic non quia in orbem sunt digeste, sed propter scopulos qui circa easdem sunt. [5] Et hec ciclaminos, quedam herba quia habeat radicem rotundam; vel dicitur sic a quodam qui Ciclops dictus est, qui primus virtutem huius herbe invenit. [6] Item a ciclo hic Ciclops -pis. Ciclopes nascuntur in India et in Sicilia erant olim, sic dicti quia unum orbem, idest unum oculum, in media fronte habere perhibentur; hii agriophagite dicuntur quia solas ferarum carnes edant. Ciclopes isti dicti sunt esse fabri regis Iovis et fabricare fulmina eius in Ethna monte Sicilie; unde ciclopeus -a -um adiectivum. [7] Item a ciclus hec coclea -e; et sunt coclee alte et rotunde turres, quasi ciclee, quia per ciclum conscendunt et orbem. [8] Item ciclus componitur emiciclus et semiciclus, idest medius circulus, unde emiciclus quandoque dicitur sedes dimidium circulum habens, idest arcum; unde Tullius 'memini sedenten domi in emiciclo'. Sed melius dicitur semiciclus locus factus ad similitudinem dimidii circuii, scilicet locus arcuatus; in tali enim loco secreto solebant studere. [9] Et epiciclus -li, idest parvus circulus positus super maiorem circulum ita ut epicicli centrum sit in linea maioris circuii. [10] Item a circulus circulo -as, idest circumdare vel tornare, et pro decipere invenitur; unde verbalia et hic circulatorius -rii, qui lectos tornatiles facit, et hic circulator -ris, proprie qui famam portat. [11] Item a circus circiter, circa, circum. [12] Circiter ad numerum et tempus refertur et est tantum temporale respectu numeri, ut 'circiter XX annos', 'circiter nonas decembris', licet quandoque inveniatur et locale sed improprie, ut in Sallustio (Cat. 55,3) 'depressus humi circiter XII pedes', sed hoc non fit nisi per numerum. [13] Circa ad locum et tempus refertur, unde temporale invenitur, ut 'circa XX annos', et locale, ut 'circa ecclesiam'. [14] Circum tantum est locale, quasi undique, ut 'circum montem'. [15] Circa per compositionem vel potius per quandam irregularitatem iungitur cum istis: quocirca pro coniunctione causali vel illativa, circumcirca pro adverbio loci et similiter circumquaque. [16] Item circum componitur hic circumforanus -ni, qui circuit forum causarum causa advocationum, vel forum rerum venalium causa decipiendi et auferendi aliquid, qui et lustro dicitur; [17] et circumscribo -bis, concludere, circumvenire, damnare, reprehendere, delere, considerare; unde verbalia; [18] circumscriptorie adverbium, idest callide, versute; componitur quandoque etiam cum multis aliis partibus sicut assignabimus tractando de illis. [19] Item a circus hic circinus -ni machinula que apud carpentarios circulum effìcit. [20] Item circino -nas, idest circumire. [21] Item a circus hic Circius -cii, idest ventus qui diverse et circuitum faciendo circumvolat; [22] et hic circites -tis, idest circulus ex ere; [23] et hec circanea -e, quedam avis circuitum faciens in volando; [24] et hec circitura6", idest circuitus. [25] Et per compositionem hec circota -te, idest spera, quasi tota de circulis, vel quasi totum circuiens; representat enim firmamentum quod omnia includit; [26] et hii circenses horum -sium, idest ludi quidam Rome facti inter enses, unde et dicuntur circenses, quasi circum habentes enses; erant enim enses dispositi circumcirca ne pateret locus ignavie sine periculo; vel ideo dicti sunt sic quia illis fìnitis ludi inde trasferebantur ad circum ut ibi fierent.