Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

C 195

[1] CYROS, manus. [2] Item a ciros per compositionem et ago -gis hic cirugicus -ci, idest medicus manu et ferro precisionem operans, et cirugicus -a -um, unde hec cirugia -e, ipsa manuum eius operatio. [3] Item a ciros hic Chiron -nis, quia cirugicus fuit et inventor medicinarum iumentorum, unde et fìngitur fuisse dimidia parte homo et dimidia equus; [4] et hec ciragra, manuum infìrmitas, sicut podagra dicitur infìrmitas pedum: a cyros vel pos, quod est pes, et agros quod est contractus, cum manus vel pedes contrahuntur; vel componuntur ab agrios quod est ferum; inde podagra et cyragra quasi a fero dolore quia quod ìnmite est abusive agreste vocamus; unde Persius 'cum nodosa ciragra fecerit articulos'; [5] et hec ciroteca -ce per compositionem, idest manuum tectura vel repositorium, a ciros et tego -gis vel teca quod est repositio, scilicet scrinium vel aliud ubi aliquid reponitur, unde hic cirotecarius, qui eas facit vel vendit, et cirotecarius -a -um. [6] Item a cyros et graphia, quod est scriptura, hoc cirographum et hic cirographus, scilicet conscriptio manuum, scilicet cautio que fìt propria manu debitoris, et differunt a syngrapho sicut postea dicetur; unde cirographo -as verbum activum, idest cyrographum facere vel scribere caracteres. [7] Item ab an, quod est circum, et cyros dicitur hec anchora -e, scilicet quoddam instrumentum nautarum ad retinendas naves, quasi circum manuta, quia habeat undique uncos ad capiendas arenas vel lapides in similitudine manuum; unde anchoro -as, anchora ligare et firmare; et componitur exanchoro -as, anchoram evellere, navem dissolvere. [8] Item cyros componitur cum en, quod est in, et dicitur hic enchiridion, liber manualis vel instrumentum medicorum sic dictum quia manu astringatur dum plura contineat ferramenta, scilicet similariam, angistrum, spatomedem, guviam vel guvam. [9] Item a cyros et nomos, quod est movens, hic cyronomanta -e et hic cyronomas -antis, idest ioculator quilibet qui manibus suis ludit movendo eas cum cultellis, unde Iuvenalis (5, 121-22) 'et cyronomanta volanti cultello', et hic et hec cironomon indeclinabile invenitur in eodem sensu; Iuvenalis (6, 63) 'cyronomon ledam'; et hic cyronomon dictus est ioculator proprio nomine, quasi per excellentiam lecacitatis. [io] Item a cyros et ago dicitur hec cirugia -e, idest funis, quia manu fìat vel trahatur. [11] Item a cyros et crisis, quod est iudicium, dieta est Circe, fìlia Solis, quasi cyros crise, idest iudicium manuum. Ponitur enim pro fertilitate temporalium que ex iudicio, idest labore, manuum provenit, sed hec ad phisicam pertinent.