C 193
[1] CHIOS insula lingua Syra dicitur, quia ibi mastix gignitur: Syri enim masticem chion vocant. Et inde chius -a -um, penultima producta, que in primitivo corripitur. [2] Item chios dicitur fìlius, a quo et eu, quod est bonum, dicitur per compositionem hic Euchius scilicet Bacchus, idest bonus fxlius, quo nomine eum Iuppiter nominavit cum gigantem interfecit; vel potius componitur Euchius ab eu et yos quod est fìlius et interponitur eh.