C 142
Hic CHERUCUS idest summitas mali, scilicet illud quod ad instar vexilli malo superponitur, et secundum ventum movetur: Lucanus 'instabit summis minor ursa cherucis'; quidam tamen dicunt quod cheruci sunt capita et cornua antemnarum vel funes in malo.