Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

C 117

[1] CECO -as -vi -atum, idest facere cecum, unde ceculto -as verbum activum, idest cecare, et quandoque ponitur absolute et signifìcat tunc passionem intrinsecus natam, unde Plautus 'numquam michi oculi cecultant? Ubi est Hermiones?'; et cecus -a -um, qui neutro oculo videt, vel dicitur cecus a careo quia careat visu, sicut superius diximus, et tunc a cecus ceco -as, [2] et hec cecitas -tis, cecutio -tis -tivi -tire verbum neutrum, idest cecum esse vel fieri vel insanire, et secundum hoc derivatur a cicuta, cuius sucus haustus vel facit insanire vel mortificati, unde Martianus (1, 3 p. 2, 22) ponens participium ait 'cecutientisque Meonii suaviloquam senectutem'. [3] Item a cecus cicuta -te, quedam herba, quasi cecuta, quia eius sucus nocet oculis vel quia in tirso geniculatos nodos habeat occultos ut canna, sicut dicitur fossa ceca que occulta est; et per compositionem cicuticen -cinis qui canit cum cicuta, unde cicuticina que cum cicuta canit. [4] Item a cecus hoc cecum, quoddam intestinum, quia sit sine foramine et exitu, quod Greci cilon enteron dicunt; hec cecula -le, genus serpentis, sic dieta quia parva sit et non habeat oculos; et hoc cecubum, quoddam genus vini, quasi cecans bibentem, vel dicitur sic a loco, et hec cecuma idest noctua; cecus componitur semicecus -a -um. [5] Item a ceco hec cicatrix idest vestigium, obductio vulneris, sic dieta quia cecet et obducat vulnera; quod autem dicitur cicatrix cese carnis tritio, ethimologia est; unde hec cicatricula diminutivum, et cicatricosus -a -um plenus cicatricibus. Plautus 'si tergum cicatricosum nichil hoc simili similius'. [6] Ceco componitur exceco -as, occeco -as, unde occo -as idest secare, scindere, truncare, semina in terra operire; proprie est quidem occare cum rustici, aratione et satione facta, dimissis bobus, grandes glebas cedunt et ligonibus frangunt, et dicitur occare quasi occecare, quia operiat semina, [7] et tunc est occatio quasi occecatio, sed ponitur pro scindere vel secare vel truncare sicut dictum est, unde 'Cloto colum baiulat, Lachesis trahit, Atropos occat', et Persius (6, 26) 'occa et seges altera in herba est'; [8] inde hec occa -e, quoddam instrumentum ad terram proscindendam sicut rastrum, et componitur exocco -as idest valde occare, reocco -as idest iterum occare, et est activum cum omnibus suis compositis.