Omnis fere vitiosus diligit sibi similem, superbus autem odit elatum. Unde Salomon: Inter superbos semper sunt iurgia, et ubi fuerit superbia, ibi et contumelia. Superbus insolita gestit, consueta fastidit. Magnum reputat si loqui dignetur, maximum si surgit et amplexatur. Existimat plus dignitatem ab ipso, quam ipsum assecutum ex dignitate. Nunquam vult uti paternitatis imperio. Superbia eius et arrogantia eius et indignatio eius plus quam fortitudo eius. Revolvat in animo quod legitur in evangelio: Facta est contentio inter discipulos Iesu quis eorum videretur esse maior, et ait illis Ihesus: Principes gentium dominantur eorum et qui potestatem habent super eos benefici vocantur. Vos autem non sic, sed qui maior est inter vos, erit sicut minor et qui precessor sicut ministrator. Et Petrus, apostolorum magister: Non quasi dominantes in clero, sed forma facti gregis ex animo.
Domini est terra, et plenitudo eius, orbis terrarum et universi qui habitant in eo. Unus est ergo Deus et unus est Dominus; ceteri non sunt domini, sed ministri, quibus interdicitur dominium et indicitur ministerium. Audi super hoc sapientem: Rectorem te posuerunt, noli extolli, esto in illis quasi unus ex illis.