C 47
[1] CARIS grecum est et interpretatur gratia, unde hoc carisma -tis, idest gratia vel donum gratie, et hoc caristeum genus marmoris viridis, sic dictum quia sit gratum sculptoribus: [2] eius enim viriditas refìcit oculos; unde caristo -as idest fulgere, vel caristare gratias referre vel letari, et secundum hoc derivatur a caris. [3] Item a caris carus -a -um in duabus signifìcationibus: carum idest dilectum et carum cuius emptio est diffìcilis, et comparatur -rior et -simus, unde care -rius -sime adverbium, et hec caritas idest dilectio vel rerum emptio difficilis, quod magis proprie dicitur hec caritudo -nis, et hec caristia; [4] caristia etiam dicitur festus et gratiosus dies et etiam suavitas et dulcedo et gratia, et hec caritia -e in eodem sensu; [5] caris componitur cum eu, quod est bonum, et dicitur hec eucaristia -e, idest bona gratia vel gratiarum actio, unde eucaristia dicitur sacramentum panis et calicis, scilicet sacrifìcium, idest corpus et sanguis Christi, quasi bona gratia; et quid est melius, quid est gratiosius corpore et sanguine Christi? Unde eucaristo -as idest gratulari. [6] Item ab eu et caris componitur hic et hec eucaris -ridis, idest bene gratiosus; et ab epi, quod est supra, et caris hic et hec epicaris -ridis, idest supergratiosus, idest plus quam alii. Et nota quod ubicumque nos scribimus 'c', Greci scribunt 'k', unde quedam ex precedentibus vocabulis inveniuntur scripta per 'k', ut karissimus, quia descendant a Greco. [7] Quia tamen reducta sunt ad latinam formam, satis competenter scribuntur per 'e'. Item caris componitur cum a, quod est sine, et dicitur hic et hec acaris -ridis, idest non gratiosus, quasi sine gratia.