C 22
[1] CAIN possessio interpretatur, quod pater eius exprimens ait 'Cain, id est possedi hominem per Deum'. Idem et lamentatio, quia pro interfecto Abel interfectus sit et penam sui sceleris dederit, [2] unde per derivationem dictus est Cainam, quod lamentatio vel possessio eorum interpretatur, sicut enim Cain possessio, ita derivatum nomen quod est Cainam possessio facit eorum; et a Cain Caiani dicti sunt quidam heretici, quia Cain adorant.