Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

C 6

[1] CALON grece, lignum latine, inde hic calo -nis ille qui fert ligna, unde Oratius 'hunc perminxere calones'; calones etiam dicuntur galee militum; unde calero -as verbum neutrum, idest ligna portare vel properare, [2] et hic caligarius -rii, idest ille minister ferens ligna, et hec calaria -e, idest navis que ligna portat, et hic calathus -thi, quia fiat ex ligno, [3] vel a calo -as quod est pono, quia ibi ponantur pensa vel aliud, et est calathus canistrum et quoddam genus poculorum, et hic calix -cis, quoddam genus poculorum quod olim fiebat ex ligno, et derivatur a caleo, ut postea dicetur, unde hic caliculus diminutivum. [4] Item a calon hec scala pro quodam genere poculorum, quod similiter ex ligno solet esse; et calon componitur cum podium quod est baculus quo terre innitimur, vel pos, quod est pes, et dicitur hoc calopodium, idest baculus ligneus vel pes ligneus. [5] Item a calon hec classis quia de ligno fìat, et est proprie classis multitudo navium; dicitur tamen etiam classis una navis; unde hic classicarius pro rectore, qui nautis imperat. [6] Item a calon hic calciarius, quoddam genus calciamenti, non a callo pedum sed a calo idest ligno, sine quo calciamenta consui non possimi:, sed fiebat prius tantum ex salice; hinc et calcio -as, et calciamenta dicuntur quia in calo idest ligno fiant, vel quia calcientur ut postea dicetur. [7] Item calo grece, latine voco, unde calo -as verbum activum idest vocare, a quo hoc classicum idest cornu vel tuba vel aliud instrumentum causa convocandi factum; classicum etiam dicitur signum bellicum vel sonus tube vel alterius instrumenti bellici; [8] proprie tamen classicum est concentus et concordia omnium instrumentorum insimul sonantium, sive sint tube et cornua in bello sive sint campane, sive etiam homines, et quia alia signa habebant romani milites quam pedites, ideo et milites dicuntur quandoque classes, quandoque etiam tam milites quam plebei dicuntur classes. [9] Cum enim Romulus rem publicam instituisset, Romanos in duas partes divisit, scilicet nobiles et ignobiles et utramque partem classem appellavit a quibusdam classicis, quia tam isti quam illi suum classicum, idest suum signum habebant, sed illi scilicet nobiles dicebantur prima classis, ignobiles secunda classis, servi de neutra classe dicebantur esse; postea Romani divisi sunt in quatuor partes, et quelibet dieta est classis: [10] dictatores enim et qui summos habebant honores de prima classe dicebantur, de secunda tribuni et qui parvas habebant dignitates, de tertia qui nullos habebant honores, de quarta, que erat extrema, servi; et a classicum vel classis secundum hanc significationem, hic classarius, idest tubicen et proprie militum, et per compositionem conclasso -as verbum neutrum, idest conclamare, comboare vel naves coniungere, congregare. [11] Item a calo hic calator, idest vocator vel minister sacrorum. Item a calo, quod est voco, hee kalende, idest primus dies mensis, quia eo die solebat pontifex ascendere turrim de consuetudine romana et volens nuntiare quota esset luna ea die vel principium mensis, dicebat pluries 'calo, calo, calo', quasi 'voco vos, venite et audite etatem lune vel principium mensis', et ideo dies ille dictus est kalende quasi vocationes. [12] Vel aliter: de consuetudine Romanorum erat quod in principio cuiuslibet mensis celebrarent nundinas et eas incipiebant in nonis. Quia ergo veteres nesciebant principium mensis, ideo semper in prima die mensis preco turrim ascendebat et totiens vocabat 'calo', quasi 'voco vos ad nundinas', quot dies restabant usque ad diem in quo volebant incipere forum, ut, si in quarto die, quater dicebat 'calo', si in sexto, sexies. [13] Unde et ille mensis habet quarto nonas, iste vero sexto nonas, quod ideo ita diviserunt ut latrones nescirent quando deberet esse forum, qui abscondebantur in silvis et venientes ad forum occidebant et depredabantur. Et ideo diete kalende quasi vocationes, et quia pluries dicebatur 'calo', ideo ab illa pluralitate dictum est tantum pluraliter kalende -darum, [14] et nota quod pro hac figura C Greci scribunt K, unde kalende potest scribi tam per C secundum Latinos quam per K secundum Grecos, competentius tamen per K, quia grecum sive nothum nomen est. [15] Kalende dicuntur quasi colende, quia solebant coli apud veteres; unde hoc kalendarium ubi kalende distincte sunt, et hic et hec kalendaris et hoc -re. [16] Item calo idest bonum, unde calodemon idest bonus sciens, ut calodemones boni angeli sicut cacodemones mali angeli, et hec Calliope pes idest una de novem Musis quasi calophone, idest bona sonoritas. [17] Item cala grece, latine laxa, inde calo -as idest laxare, ponere, deponere, unde hic calamus idest penna qua scribimus, quia liquorem ponat, sed calamus arboris est, penna avis; calamus etiam dicitur canna et stipula segetis que sustinet spicam, sed tunc dicitur a caleo, quod postea dicetur, unde hoc calamarium, cornu ubi tenetur incaustrum. [18] Calo componitur intercalo -as, idest interponere, unde verbalia, et hic et hec intercalaris et hoc -re, idest interpositivum vel interpositum, scilicet quod interponitur, ut versus intercalaris, quia sepe interponitur ut in Ovidio et Virgilio, unde hec intercalaritas, idest interpositio.