Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

C 5

[1] CADO cadis cecidi casum, verbum neutrum, inde hic casus -sus -sui, unde hic et hec casualis et hoc -le et casualiter adverbium; et hec causa a casu quo evenit dicitur; [2] est enim materia et origo negotii, que dum proponitur causa est, dum discutitur iudicium est, dum diffìnitur iustitia est, unde causatium questio cause, [3] et hic causarius idest litis amator vel reus, qui pro aliquo crimine in causam ducitur, et causativus -a -um quod ex causa sequi tur, unde causativa dicuntur effectus causarum. [4] Item a causa causor -aris, idest causas agere vel reprehendere et inculpare, vel in causam ducere vel conqueri; causa componitur et dicitur hic causidicus, qui dicit et tractat causas. [5] Item a cado hoc cadaver -ris, quia stare non potest. Omnis mortuus aut funus est aut cadaver: funus si sepeliatur, a funibus accensis, idest candelis, sic dictum, quas ante feretrum papiris cera circumdatis ferebant; cadaver si insepultum iacet. Item funus dicitur in domo cadaver apud tumulum, umbra apud inferos. [6] Item cadaver dicimus dum iacet insepultum, dum portatur vel sepelitur vel crematur exequias vel funus dicimus, crematum reliquias; conditum iam sepultum corpus consuetudine dicitur; et a cadaver cadaverosus -a -um. Quod autem dicitur cadaver caro data vermibus, ethimologia est, non compositio. [7] Item a cado hic et hec et hoc cadax, idest claudus, qui sepe cadit. Item a cado hec cassia -e, herba quedam cuius flos cito cadit, unde hec cassia flos illius vel liquor inde factus, unde Persius 'hec sibi corrupto cassiam dissolvit olivo'; [8] et hic cadus -di pro vase quod vulgo dicitur barile et, ut dicunt, continet tres urnas et alio nomine dicitur situla, et inde hic cadulus -li et cadiolus -li ambo diminutiva a cadus, et hec casa -se parva domus, unde casula -le diminutivum, et casula etiam dicitur quod vulgo dicitur camiso vel pianeta presbiteri, quia ad instar parve case totum hominem tegit. [9] Item a cado hec casona -e, idest acus qua mulier scalpit caput, eo quod cadere faciat immunda, et caducus -a -um, et cadabundus -a -um, idest crebo cadens; caducus -a -um dicitur etiam id quod cadere facit, ut caducus morbus qui et comitialis dicitur, et hoc caducum -ci, idest illa hereditas que contingit alicui ex morte alicuius carentis herede, [10] unde hic caducarius et hec caducarla, ille vel illa cui hoc contingit, scilicet qui accipit caducum; caduca etiam dicuntur malorum flores quos Greci quitinas dicunt; [11] et hoc cadurcum a cado, idest tentorium, quia facile cadat, quod et cadurcus invenitur; et hic caudex -cis, idest truncus, quasi casum dans, unde Terentius 'in me quod vis horum convenit que sunt dieta in stultum, caudex stipes asinus plumbeus'. [12] Item a cado dicitur hec cauda, quia videatur cadere, unde caudatus -a -um qui habet caudam, et hic caudex quia truncus est quasi cauda arboris, et mutatur 'au' in 'o' et dicitur codex in eodem sensu, et inde hec caudix, idest radix que inheret terre, et a codex per compositionem exeodico -as, et est excodicare circa codicem aperire terram et velut lacum efficere. [13] Item per translationem a codex vel a caudex dicitur hic Codex, liber quidam in quo continentur diversa precepta iustitie, sicut in codice trunco continentur diversi rami, et appellatio ista modo ampliata est ut etiam quilibet liber dicatur codex; differunt tamen codex et liber, quia codex proprie est multorum librorum, quia tamquam ramos contineat in se multos libros, sed liber est unius voluminis. [14] Et a codex codiculus et codicillus ambo diminutiva; codicillus etiam dicebatur carta illa in qua scriptum erat testamentum alicuius mortui extra civitatem vel in peregrinatione, que postea mittebatur ad Romanos. [15] Item a cado hoc cadurcum, membrum virile vel potius femine; nam proprie cadurca dicuntur summitates nature femine sicut virorum preputia; alii spondas lectuli dicunt esse. [16] Et hec cadula -lorum, idest gutte que cadunt ex pingui carne cum assatur vel etiam ex cereo, et hoc caduceum virga Mercurii que discordiam in pacem et somnum cadere faciebat. [17] Unde caducifer -a -um, idest ferens caduceum, et hic caduceator -oris; proprie dicuntur caduceatores legati pacis, scilicet qui gratia pacis ferunt legationem inter aliquos. [18] Item a cado hec cades vel hic cades indeclinabile, idest locus vel fons ubi erit iudicium, et interpretatur sacratum vel sanctificans vel sanctifìcatio; et hic caseus unde caseolus diminutivum, quia facile cadat et cedat, vel dicatur a careo quia careat sero, quasi careus; [19] cado quoque componitur cum ad et dicitur accido -dis pro evenire, sed accidit malum, evenit casu, obtingit forte, contingit fato, unde accidens -tis pro eo quod non est substantia; [20] et cum conet dicitur concido -dis, idest simul cadere, unde et concidentia dicitur quasi simul cadentia, ut concidentia generum est cum diversa genera simul cadunt in eandem vocem; et cum de et dicitur decido -is, idest deorsum cadere, unde deciduus -a -um idest ad cadendum facilis; [21] et cum ex et dicitur excido -dis, idest extra cadere vel ex aliquo cadere, unde exciduus -a -um quod facile cadit, unde excidium, casus et destructio, quod et potest dici ab excido pro cedere, sicut postea dicemus; [22] et cum in et dicitur incido -dis, idest cadere, ut 'incidit in latrones'; et cum inter et dicitur intercido -dis, idest inter aliqua cadere vel interim cadere; et cum pre et dicitur precido -dis, idest ante cadere vel in anteriorem partem cadere; [23] et cum pro et dicitur procido -dis, idest procul cado vel ante, unde illud 'et procidentes adoraverunt eum'; [24] et cum ob et dicitur occido -dis, idest contra vel circum cadere, unde occiduus -a -um, et hic occasus -sus -sui, et hic occidens -tis, unde hic et hec occidentalis et hoc -le; [25] et cum reet dicitur recido -dis, idest iterum vel retro cadere, unde reciduus -a -um idest iterum vel retro cadens; recido componitur cum vivus et dicitur recidivus -a -um, idest renovatus, post casum reparatus, quod non potest esse nisi precesserit casus vel mors, unde recidiva arborum sunt que aliis sectis repullulant; eadem dicuntur rediviva, quia redeunt ad id quod fuerunt, quasi denuo viva; et a recidivus recidivo -as -are verbum activum, idest renovare, post casum reparare. [26] Item a recido hec recidina -tis, et hoc recidinum -ni, idest vestis tenuis et subtilis et levis ad sumendum vel reiciendum apta, et est parasitorum, unde Iuvenalis 'rusticus ille tuus sumit recidina, Quirine'. [27] Item cado componitur cum sub et dicitur succido -dis, quasi subtus cadere, unde succiduus -a -um, idest ad subtus cadendum paratus, unde Claudius 'succidui titubant gressus'. Et nota quod cado cum omnibus suis compositis est neutri generis, et omnia dicuntur pro cadere nisi quia prepositiones addite designant quasdam circumstantias, sicut distinctum est. [28] Item omnia composita a cado carent supino, excepto occido quod facit occasum, et omnia mutant a in i, et omnia faciunt presens in -cido et preteritum in -cidi, penultima correpta tam in presenti quam in preterito.