Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Agustinus, Aurelius
Confessionum libri tredecim

XIII

Haec tunc non noueram, et amabam pulchra inferiora, et ibam in profundum et dicebam amicis meis: num amamus aliquid nisi pulchrum? quid est ergo pulchrum? et quid est pulchritudo? quid est quod nos allicit et concilliat rebus, quas amamus? nisi enim esset in eis decus et species, nullo modo nos ad se mouerent. et animaduertebam, et uidebam in ipsis corporibus aliud esse quasi totum et ideo pulchrum, aliud autem, quod ideo deceret, quoniam apte accomodaretur alicui, sicut pars corporis ad uniuersum suum aut calciamentum ad pedem et similia. et ista consideratio scaturrit in animo meo ex intimo corde meo, et scripsi libros de pulchro et apto, puto, duos aut tres; tu scis, deus: nam excidit mihi. non enim habemus eos, sed aberrauerunt a nobis nescio quomodo.