Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

B 58

[1] BESTIA et fera differunt, quia omnis bestia fera, sed non e contrario; bestie enim sunt que morsibus vel unguibus feriunt, exceptis serpentibus, ut pardi, leones et similia, a vastando diete quasi vastie, vel a vi qua seviunt, quasi vistie; [2] fere sunt etiam ille que etsi non seviunt morsibus vel unguibus, tamen silvestres sunt, sic diete quia naturali utantur libertate et desiderio suo ferantur. Quandoque fera dicitur bestia, quandoque etiam bestia non dicitur nisi que mansione hominum utitur; et tunc dicitur a beth, quod est domus, et sto; [3] unde bestiola diminutivum, et bestiarius -a -um crudelis et vivens ad modum bestiarum, et hic bestiarius, qui servat bestias vel venatur eas, et hoc bestiarium, idest liber de bestiis loquens vel locus ubi bestie morantur, [4] et hic et hec bestialis et hoc -le, unde bestialiter adverbium, et hec bestialitas, et bestius -a -um, idest crudelis ad instar bestie, unde Persius 'et bestius urget doctores Graios'.