A 339
[1] ARBITROR -aris, existimare, sed differunt, quia existimare vel extimare est Apud animum nostrum, arbitrari iudicium animi proferre. [2] Unde hic arbiter -tri, quod in tribus accipitur signifìcationibus: arbiter enim dicitur revelator consiliorum, ut in Sallustio 'procul arbitris omnibus amotis' et cetera, et arbiter testis et arbiter iudex, sed differunt: iudex ex lege, arbiter ex voluntate, [3] unde arbitrium libera voluntas vel potestas, qua quis sponte vel bona vel mala appetere potest.