A 316
[1] ARES virtus, unde per compositionem a pagos, quod est villa, dicitur hic Ariopagus, villa virtutis scilicet vicus Athenis, ubi studebant philosophi, unde ariopagita -te, princeps et magister illius ville; et ab ares et logos quod est sermo dicitur arethologus, idest virtuosus et potens in sermone; [2] et ab ares dicti sunt Aristeus et Aristotiles quia virtuosi fuerunt, et ab ares et ritmos, quod est numerus, dicitur arismetica -ce, quia tractat de virtute numeri, unde hic arismeticus -ci et adiective arismeticus -a -um.