Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

A 313

[1] ARMUS -mi scapula, humerus, sed humerus proprie hominum est, sed armus bestiarum, inde secundum Rabanum hic armelaus -lai, idest vestis humeros tantum tegens sicut scapulare monachorum; [2] et hoc armillum -li vas vinarium aptum ad portandum in humeris, et hec armilla -e idest torquis, brachiale, dextrocherium, et sunt proprie virorum, ab armorum virtute collate victorie causa, que olim vi rilie dicebantur, eedem et circuii, vel quia in armis idest humeris ferantur; sed armilla mulierum precipue latius extenditur, circulus vero rotundus fìt; [3] et hoc armellum -li vas sanctorum vel victimarum, et hec armelausa -se, vestis sic dieta quia ante et retro divisa et aperta est, in armis tantum clausa, quasi armisclausa ablata 'c', et est sclavina. [4] Item ab armus pluraliter hec arma -morum, quia eum tegunt vel quia armis idest brachiis exercentur, et dicuntur generaliter omnium generum tela, sed tamen proprie arma quibus defendimur, tela quibus oppugnamus et que mittimus, [5] unde armo -as verbum activum cum omnibus suis compositis, et inde verbalia armator, armatrix, armatio, armatiuncula, et armabilis -le, quod est facile ad armandum, et hec armatura -re, et hoc armamentum -ti pro eodem. [6] Item ab arma hic et hec Sarmata -te, quidam populus, quia Sarmate patentibus campis armati equitabant, prius quam eos Lentulus Danubio prohiberet, et inde ob studium armorum Sarmate dicti sunt, quasi semper arma tenentes vel quasi sitientes arma tenere, unde sarmaticus -a -um. [7] Item ab arma hoc armentum -ti, quia aptum sit armis vel faciendis vel ferendis vel exercendis vel quia sit cornibus armatum; vel dicitur armentum quasi aramentum ab arando, et est proprie de maioribus, grex de minoribus. Unde hoc armentarium pro eodem, et inde armentariolum -li diminutivum, et hic armentarius custos armenti. [8] Item ab arma hoc armarium, locus ubi arma ponuntur, et armamentarium pro eodem, sed modo proprie armamentarium ubi tantum tela et arma ponuntur; armarium vero dicitur etiam quandoque locus ubi instrumenta et arma cuiuslibet artis sunt, quia cuiuslibet artis sunt sua arma, ut clericorum arma sunt libri, nautarum vela, remi, funes, feminarum fusi, coli et huiusmodi. [9] Arma componitur hic armipotens, idest Mars, quod etiam omnis generis potest esse, et armiger -a -um, quod etiam substantive dicitur hic armiger pro scutifero et hec armigera pro scutifera, et hic et hec inermis et hoc -me, et inermus -a -um reperitur, unde Virgilius 'tunc studio effuse matres et vulgus inermum', [10] et hic et hec exermis et hoc exerme idest extra arma, et exermus -a -um, et hic armilustrius -strii idest locus metuendus qui ab armatis sepius lustratur, vel ludus cum armatis factus. [11] Item ab armus humerus, quasi armerus, ut esset distinctio hominum, quorum sunt humeri, ad animalia quadrupedia, quorum sunt armi, unde humerosus -a -um idest fortis et habens magnos humeros, et hic humerillus, qui extremitati axis infìngitur, et hic et hec humeralis et hoc -le quod pertinet ad humerum, et hoc humerale quoddam pallium quod et superhumerale dicitur.