Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

U 46

[1] VOLO vis vult volui velie, et caret supino, licet quandoque inveniatur volitum -tu, et volitus -a -um, et volitum -ti; et est volo minus quam opto, opto minus quam cupio; [2] unde hec voluntas -tis, et hec voluptas: voluntas per n est desiderium nondum adepte rei, voluptas per p est rei adepte delectatio bone vel male, vel proprie carnalis delectatio; et est voluntas tantum in bonis, sed in malis et flagitiosis factis cupiditas proprie dicitur, non voluntas; [3] et hinc voluntativus -a -um, et voluntarius -a -um. [4] Item a voluptas voluptuosus -a -um, et comparatur, et voluptuarius -a -um, delectabilis, et volupe adverbium, idest secundum voluptatem, Terentius 'bene factum et volupe est michi'. [5] Item a volo hic vultus -tus, quia per eum animi voluntas ostenditur, secundum voluntatem enim in varios motus mutatur, unde et differunt facies et vultus: nam facies simpliciter accipitur de uniuscuiusque naturali aspectu, vultus autem animorum qualitates signifìcat; unde vultuosus -a -um, idest tristis, et comparatur. [6] Et hic volpiscus -ci, vir nobiliter natus. [7] Item a volo hoc vulgus -gi, plebs passim inhabitans, multitudo, sic dictum quia quisque faciat quod vult, unde vulgosus -a -um, vulgo abundans, et comparatur, et vulgaris -re, vulgariter, vulgaritas; [8] et vulgo -as, publicare, et componitur divulgo -as, diversis modis vulgate, et pervulgo -as, perfecte vulgate; et est activum cum suis compositis. Et nota quod in singulari numero invenitur, in neutro genere, hoc vulgus, et iste ablativus vulgo sepe ponitur adverbialiter, idest ubique et per vulgum. [9] Volo componitur malo mavis mavult malie, idest magis velie, nolo non vis non vult, et hoc compositum habet imperativum, licet volo careat; volo et eius composita neutra sunt et irregularia et carent supino et faciunt preteritum in -lui et carent imperativo, preter nolo.