Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

U 22

[1] VESCOR -sceris, idest comedere vel uti, unde hoc vas -sis, sed in plurali vasa -sorum, et dicuntur vasa a vescendo, quia in eis esce ponuntur, quasi vesca, unde hoc vasculum diminutivum, et vascularius -a -um, vasa vendens vel faciens; [2] et hec vascarago -nis, cameleon; et hoc vascillum, parvum vas, Marbodus 'qui solis radiis in aqua subiecta vacillo'; [3] et vasatus -a -um, idest amplus et expansus, et componitur pervasatus -a -um, demoniacus; item a vas hec vesica, quasi vas aque. [4] Secundum hoc ergo vasa proprie dicuntur in quibus esce ponuntur; largius tamen accipitur, nam quedam vasa dicuntur vinaria, quedam aquatilia, quedam mulgendi vel mulctoria, quedam escalia, quedam communia. [5] Vasa vinaria sunt emina, fiacca, lagena, laguncula, ciliciles a cilicea bacchea, batus, enoforum; [6] aquatilia sunt situla, ydria, pelvis, gutturinum, catinum, manulavium unde lavantur manus, quod et labrum dicitur, pedilavium, ubi lavantur pedes; antiqui tamen dicebant corrupte malluvium et pelluvium, vel dicatur integre a luo vel lues; [7] vasa ubi mulgetur ut mulgarium, mulctrum, mulctrarium, mulctra, sinum, cimbia, lacticapium, lactigerulum, fìdelia, obba, cupa, dolium; [8] vasa escalia: discus, ciborium, parapsis, escale, catinum, lanx, scutella, epulitenium; [9] vasa communia: fiala, calix, calathus, crater, cratera, urceus, orca, seria. [10] Item a vescor vescus -a -um, commestibilis, habilis ad vescendum, vescibilis; vel vescus -a -um, idest deliciosus, gracilis, et inde vesculus -a -um diminutivum; et per compositionem vesculentus -a -um, deliciis et vescis plenus, et comparatur, unde hec vesculentia -e, deliciarum et vescorum copia; [11] vel vesca componitur a vequod est sine, et esca, inde vesca quelibet parva commestibilia, quasi non esca vel quasi velut esca, idest parve esce: in hac significatione invenitur in libro Fastorum ibi (3, 446). [12] Vescor componitur convescor -eris, evescor -eris, et est deponens cum suis compositis et caret supino, deberet tamen facere vescitum.