T 168
[1] TROCHOS grece, latine dicitur rota, unde hic trochus, quia cito ad modum rote volvitur et ad modum rote rotundus est: instrumentum est puerorum ludendi, hoc et aliter dicitur toperillus ab hoc adverbio toper, idest cito, quia cito se volvit; [2] et hic trocheus similiter dicitur a trochos, quia cito sicut rota currat et volvatur: est enim pes constans ex longa et brevi; vel dicitur a trocho, quia sicut trochus constat ex duabus partibus, scilicet una grossa et altera tenui, ita trocheus constat ex duabus sillabis, scilicet una longa et altera brevi, unde trochaicus -a -um. [3] Item a trochos hec troclea -elee, torcular vel rota modica super puteum, vel illud quod superponitur malo navis, quia habet rotulas per quas funes trahuntur; et hic trombus, idest globus vel sanguis.