Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

S 267

[1] SCORTES -tis feminini generis, pellis arietis, unde hic scordiscus -sci, idest crudum corium, et hic scordalus -li, idest ferox et immansuetus; [2] et hoc scortum -i, idest meretrix, que apud Grecos scita vocatur, et dicitur sic quia defricantur pelles qtiibus corruptela fìt; vel scortum dicitur a scorte greco, quod est dulce, unde scortum quia dulce est, unde hoc scortulum diminutivum; [3] et scortor -aris, meretricari, unde scortator, et scortatorius -a -um, et hoc scortatorium, lupanar, domus scortantium; et est deponens cum suis compositis, si qua habet. [4] Item scorte, quod est dulce, componitur cum poio, quod est fìngo, et dicitur hic scorpius -pii, et hic scorpio -nis, quoddam animai venenosum, et dicitur scorpio quasi scortepoio, quod ab anteriori fingit blanditias, sed a posteriori pungit: capite enim blanditur, sed cauda pungit; vel dicitur scorpio ab arcu vel arpe, quod est incurvus gladius, inde scorpio, quia caudam fìgat vel arcuato venena diffundat. [5] Unde scorpius dicitur quidam piscis quia ledit dum manu tollitur; scorpio etiam dicitur sagitta venenata, arcu vel tormentis excussa, que, dum ad hominem pervenit, virus quod habet infundit, unde scorpio dieta est; item scorpio genus duplicis flagelli vel magis fustes. [6] Item Scorpio dicitur quoddam signum celeste in quod scorpio animai fuit translatus vel quia, cum sol est in Scorpione, primos sentimus frigoris aculeos. Item a scorpio hec scorpitis, quedam gemma scorpionem colore et effìgie referens.