S 210
[1] SUEO -es non est in usu in presenti, sed in preterito suevi et in supino suetum, et inde suetus -a -um, et suavis -e: que sueta sunt suavia solent esse; et comparatur; unde suaviter -ius -me adverbium, et hec suavitas -tis et per compositionem insuavis -e, et comparatur; et quamsuavis, idest valde suavis. [2] Item a suavis suadeo -es -si -sum, hortari, consulere, monere, quod autem dicitur suadere quasi suavia dare vel dicere, vel suadere idest in suam sortem trahere, et suasor in suam partem trahens, ethimologia est non compositio, unde suasorius -a -um; [3] et suasibilis -e, suasibiliter, suasibilitas, et suadibilis -e, suadibiliter, suadibilitas; et insuasibilis -le, insuasibiliter, insuasibilitas. [4] Et hec Suadela -e, dea suasionis, vel suasio et assensus; Oratius (epist. 1, 6, 38) 'ac bene nummatum decorat Suadela Venusque'. [5] Et sodes adverbium blandientis vel obsecrantis, unde Priscianus: inveniuntur adverbia terminata 'in -es productam, ut sodes'; alibi tamen connumerat sodes inter verba defectiva, sed ibi secutus est opinionem iliorum, qui dixerunt quod sodes est verbum comicum, ut sodes idest 'si audes' vel 'die si audes', sed est sine dubio vox blandientis et obsecrantis. Quod autem quidam dicunt, quod sodes tantum valeat quantum socius, omni caret ratione, immo, quod mirabilius est, in autoribus sic exponunt et legunt 'o sodes', idest 'o socie', quibus si blandimentum fieri posset non tam ridiculose autores exponerent. [6] Et a sodes vel suadeo hic et hec sodalis -e, socius in mensa vel scutella vel in simbolis, et dicuntur sodales quasi suadentes a suadendis simbolis vel esca vel comestione vel quasi simul edentes. Item sodales quasi sedales, quia simul sedeant, unde hec sodalitas, societas, amicitia, et hoc sodalicium pro eodem; Ovidius 'iure sodalicii qui michi iunctus erat'. Et sodalis pro amico, et comparatur; unde invenitur sodalitius, idest amicabilius. [7] Suadeo componitur dissuadeo, dehortari, persuadeo, perfecte suadere, effectum suasionis optinere, in suadendo effectum habere. Suadeo et eius composita sunt activa. [8] Item a suavis hic sanguis -nis, quia suavis est, prevalet enim sanguinea complexio omnibus aliis et in suavitate et in dulcedine; vel sanguis derivatur a salio quia saliat; et, ut dicit Priscianus, caret pluralitate, invenitur tamen (Vulg. loh. 1,13) 'qui non ex sanguinibus' et alibi 'viri sanguinum' et alibi (Vulg. psalm. 50, 16) 'libera me de sanguinibus': ad hoc potest dici quia pro peccatis potest inveniri in plurali, vel forte divina pagina non subiacet regulis artis gramatice. [9] Vel dicamus illa pluralia non esse ab hoc nomine sanguis, sed ab hoc nomine scilicet hoc sanguen -nis, quod antiquitus dicebatur; vel, quod melius est, quamvis alicubi inveniatur in plurali, non idcirco est in usu; et Priscianus dicit quia deficit in plurali solo usu, sed illud dicitur esse in usu, quod communiter apud omnes est. [10] Unde hec sanguinus -ni, quedam parva arbor quia eius fructus et cortex sit sanguinei coloris, unde hoc sanguinetum, locus ubi abundant. [11] Item a sanguis sanguinosus -a -um, sanguine plenus et abundans, et comparatur; et sanguineus -a -um, et sanguino -as, sanguinem emittere vel minuere vel inquinare sanguine; et sanguinaria -a -um, sicarius, homicida, percussor vel sanguine abundans vel fluxum sanguinis patiens. [12] Et hec sanies -ei, idest putredo, quia ex sanguine nascitur, et differt a tabe quia fluere sanie vivorum est, tabe mortuorum, item sanies est que fluit, tabes que stat, quasi stabes. [13] Item a sanguis sanus -a -um, sanus enim sine pallore est, et sanguis sanitatis conservativus est, et comparatur; unde sane -ius -me adverbium, et hec sanitas -tis, quasi sanguinis status; et sano -as, et componitur resano -as, et est activum cum suis compositis. [14] Item sanus componitur cum ve, quod est sine, et dicitur vesanus -a -um, quasi sine sanitate animi, et comparatur; unde hec vesania, idest insania. [15] Item componitur insanus -a -um et comparatur, unde insane -ius -me adverbium, et hec insania; et insanio -is, idest furere, et est neutrum et ponitur quandoque pro scribere versus et facere vel cantare, quia olim poete credebantur insanire cum versus faciebant et studio vacabant, unde Virgilius (ecl. 3, 36) insanire libet quoniam tibi'. [16] Item a sanguis sancio -cis -xi vel -civi -ctum vel -citum, idest statuere et consecrare, sanctum facere, confirmare et irrogatione pene ab iniuria defendere: sic et leges sancte et mores sancti et homines in fide confirmati sancti dicuntur. Et dicitur sancire a sanguine hostie et hoc de veteri consuetudine; nichil enim sanctum apud veteres dicebatur, nisi quod sanguine hostie esset consecratum vel respersum. Unde hii qui purifìcari volebant sanguine hostie tangebantur, unde et sancti postea dicebantur, unde etiam homines fide confìrmati dicuntur sancti; sed modo sanctus dicitur quicumque in fide Christi est confirmatus, et sanctum quod violare et corrumpere nefas est. [17] A sancio hic Sancus -ci, quidam deus scilicet sanctionis, idest confirmationis; et sanctus -a -um, et comparatur, unde sancte -ius -me adverbium, et hec sanctitas -tis, et sanctitudo -nis. [18] Et hec sanctimonia, idest sanctitas, unde hec sanctimonialis, femina sanctitati addicta, vel componitur a sanctus -a -um et monialis, quasi sancta et sacrata monialis, unde sanctimonialis -e, idest sanctus vel ad sanctimoniam vel ad sanctimoniales pertinens, unde sanctimonialiter, sanctimonialitas. [19] Item a sanctus hoc sanctuarium, res sancta vel locus ubi sancta reponuntur vel ubi res sancte geruntur; sancta etiam antiquitus exteriora templi dicebantur; sancta sanctorum dicebatur locus templi secretior ad quem nulli erat accessus nisi tantum sacerdoti, et dicitur sic quia interiora oracula sanctiora sunt vel quia sanctorum comparatione sanctiora sunt. [20] Sanctus componitur sanctifico -as, et est activum. [21] Item a sancio vel sanctus sacer -a -um, quasi sanctum et sancitum, et comparatur; unde sacre -ius -me adverbium, et hoc sacrum, idest templum, scilicet locus divinis cultibus institutus, unde hoc sacellum diminutivum, parvum templum: Virgilius (ecl. 3, 9) 'nimphe risere sacello'. [22] Item a sacer -a -um hic sacernus -ni, idest sacer animus vel excellentior pars anime, et videtur componi a sacer et animus; Martianus 'divumque hominumque sacernus'. Et hic sacrista -te vel sacristanus, sacrorum custos, et hoc sacrarium, proprie locus templi in quo sacra reponuntur, sicut donarium, in quo collocantur oblata, et sicut lectisternia dicuntur ubi homines iacere vel sedere consueverunt. [23] Et hoc sacramentum, scilicet pignus sponsionis: ita dicitur sicut est iusiurandum; et dicitur sic quia custodiri debet, quasi sacrosanctum, quia violare quod quis promittit perfidie est. [24] Item sacramentum est in nostra celebratione cum res gesta sit ita ut aliquid significare credatur, ut baptismus, crisma, corpus, sanguis, que sacramenta dicuntur, ideo quia sub tegumento corporalium rerum virtus Dei secretius et latenter sacramentorum operatur effectum: unde a sacris vel secretis virtutibus sacramenta dicuntur, que et grece misteria dicuntur, quia secretam et reconditam habeant dispensationem; unde sacramentarius -a -um et sacramentalis -e. [25] Item a sacer sacro -as, et componitur consecro -as, exsecro -as, quod frequentius exsecror in deponenti genere, maledicere, excommunicare, extra sacrum facere, obsecro -as, rogare et proprie pro sacra re, resecro -as, idest sacrare vel exsecrare vel exsolvere et liberare, dimittere. Sacro et eius composita corripiunt hanc sillabam saet sunt activa preter exsecror, quod est deponens. [26] Sacer componitur sacrifico -as, unde sacrificus -a -um, sacrum faciens, et hinc hoc sacrificium, quasi sacrum factum, et hec sacrificina -e, locus in quo sacrificatur. [27] Item componitur hic et hec sacerdos -tis, et dicitur sacerdos quasi dans sacrum, et inde hec sacerdotissa, et hoc sacerdotium, et hic et hec sacerdotalis -e, et hic sacerdotulus diminutivum vel sacerdotis fìlius, unde hec sacerdotula similiter diminutivum vel fìlia sacerdotis; unde Afranius 'sacerdotula in sacrario marnali facit oletum'. [28] Item componitur sacrosanctus -a -um, et sacrilegus -a -um, qui legit, idest furatur, sacrum de sacro vel non sacro, vel non sacrum de sacro; unde hoc sacrilegium, quod quandoque dicitur sacrificium factum demonibus. [29] Et nota quod sacer sepe ponitur pro exsecrabili de veteri consuetudine Numantinorum: Numantini enim quendam pauperem per totum annum delicatis cibis pascebant et optimis vestibus induebant; in fine vero anni eum lapidibus obruebant vel de alto monte precipitabant et sic, quem primum habebant pro sacrosancto, postea habebant pro exsecrabili. [30] Sanguis componitur exsanguis -e, idest extra sanguinem, et hec sanguisuga -ge, idest vermis aquatilis scilicet hyrundo, quia sanguinem sugat; sanguiminuo -is. [31] Sueo componitur absueo -es -evi vel absuetus sum, idest dissuete, assueo -es -evi vel -etus sum, idest valde suere, unde hec assuetudo -nis; [32] consueo -es -evi vel -etus sum, unde consuetim, et consuetudo -nis, et hinc consuetudinarius -a -um; [33] desueo -es -evi vel -etus sum, et dissueo -es -evi vel -etus sum in eodem sensu, idest a consuetudine cessare, unde hec desuetudo et dissuetudo; Ovidius Metamorphoseos (14) 'resides et desuetudine tardi'; [34] insueo -es -evi vel -etus sum, idest valde suere vel non suere, desuete, unde hec insuetudo; persueo -es, valde, perfecte suere. [35] Et ab omnibus predictis descendunt inchoativa suesco -is, absuesco, assuesco, consuesco, desuesco, dissuesco, insuesco, persuesco. [36] Sueo et eius composita neutra sunt et habent participium preteriti temporis, tamen in presenti et formatis a presenti, litteraturam presentis semper servantibus, non sunt in frequenti usu. Vnde, declinando inchoativa, solemus eis attribuere preterita istorum, ut suesco -evi, unde Priscianus videtur velie quod suesco non sit inchoativum, est tamen procul dubio inchoativum. Item nota quod consuescimus bona, insuescimus mala, assuescimus utraque.