S 186
[1] SOLEO -es solitus sum, neutropassivum, unde solitus -a -um, et componitur insolitus -a -um, non solitus, solitarius -a -um, consuetus; et hec solitudo, consuetudo, unde solitudinarius -a -um, idest consuetudinarius. [2] Item a soleo hic et hec solax -cis, idest pecus multum solitum depascere. [3] Item a soleo solesco -is inchoativum; et componitur assolco -es -tus, idest valde vel iuxta solere, unde assolesco; absoleo -es, dissuescere, a solito cessare; [4] consoleo -es, desoleo, dissoleo -es, ambo pro dissuescere; insoleo -es, valde solere vel aliter contineri quam alii vel quam sit solitum, superbire, dementem esse vel fieri. [5] Unde insolens, superbus, fatuus, et comparatur, unde insolenter -ius -me adverbium, et hec insolentia -e, superbia, fatuitas; insolens etiam potest componi ab in et solens, quasi non solens; item ab insoleo insolesco inchoativum. [6] Persoleo -es, idest valde solere, assiduare, assiduum esse, unde persolenter, assidue, et hec persolentia, idest assiduitas, et persolus -a -um, idest assiduus; Plautus 'ebriose et persole nuge'. Soleo et eius composita neutropassiva sunt et ita neutra, et corripiunt hanc sillabam so-. [7] Item soleo componitur cum annus et dicitur hic et hec solennis -ne, Celebris, festivus, et comparatur; unde solenniter -ius -me adverbium, et hec solennitas -tis et hoc solenne -nis pro eodem, et solennizo -zas, solennitatem celebrare. [8] Et vide quod solennis vel solennitas componitur a soleo et anno, quia solet esse singulis annis, vel solito, idest firmo et solido, ut propter religionem mutari non debeat; unde dicimus aperte quod predicta vocabula non debent scribi nisi per unum 1 vel per duo n et numquam per m et per p: errant ergo et peccant sine dubio qui dicunt et scribunt sollempnis vel sollempnitas per p et m et duo l.