S 185
[1] SOLUS -a -um, sine alio, singularis, unde solitarius -a -um, et hec solitudo, singularitas, desertum, unde solitudinarius -a -um, idest solitarius. [2] Item a solus solor -ris, solacium prebere, alloqui unum et derelictum: qui enim solatur soli se applicat dum loquitur et solitudinem levat alloquio suo; unde hoc solamen et hoc solacium. [3] Et componitur consolor -aris, unde consolabilis -e, consolabiliter, consolabilitas, et componitur inconsolabilis -e, inconsolabiliter, inconsolabilitas, et consolatorius -a -um; [4] desolor -aris, devastare vel derelinquere et solum facete, unde desolatorius -a -um. [5] Solor et eius composita producunt sillabam soet sunt deponentia, licet antiqui fecerint solo -as activum, unde predicta verba sepe adhuc inveniuntur posita in passiva signifìcatione. [6] Item a solus hic sol -lis, quia solus luceat et appareat obscuratis cunctis aliis sideribus suo splendore; unde solaris -e. [7] Et hic sulcus -ci, quod defossum est inter duas porcas, quia sulcus solem accipiat, unde et sulcus dicitur quasi solem capiens, et est ethimologia, non compositio, vel dicitur a suo -is, quia vomere transuitur vel quia quasi suendo fìunt sulci; unde hic sulculus diminutivum, et sulcosus -a -um, et hic sulco -nis, qui sulcos facit, et sulco -as. [8] Et componitur consulco -as, desulco -as, valde sulcare vel sulcos destruere, dissulco -as, insulco -as, resulco -as, et est neutrum cum omnibus suis compositis. [9] Item a sol hoc solarium, quia soli et aeri vel auris pateat, et est ethimologia, non compositio. [10] Et hoc solum -i, terra, quia soli pateat; unde hoc solum, inferior pars pedis, quia eo terre vestigia imprimimus; et quia terra firma est ad sustinendum, ideo et solum dicitur quicquid sustinet aliquid, ut aqua est solum navium et piscium, aer est solum avium", celum est solum deorum et stellarum, unde Ovidius (met. 1, 73); et hinc solum dicitur pedis, quia totam corporis molem portat. [i i] Et hinc solea -ee, quia solum pedis tegat vel quia solo terre adhereat, unde hic sotularis -ris, et hec soleola. Et solero -as, idest soleas facere vel soleis aptare; item solerare idest solum vel solidum facere, unde hoc solus -ris, idest solum. [12] Item a solum solido -as, firmare, integrare, unde solidamen, et solidamentum, et solidus -a -um, integer, firmus, et comparatur, [13] unde solide -ius -me adverbium, et hec soliditas -tis; et quandoque sincopatur, soldus -a -um, et per compositionem insolidus, et comparatur. [14] Item a solido -as hic solidus -di, quoddam pondus, et dicitur solidus quia nichil ei deesse videtur: solidum enim integrum et totum veteres dicebant; ipse quoque numisma a nummo vocatur, vel nomisma quia nominibus principum et effìgiis signetur. Ab initio vero unum numisma unus argenteus erat; solidus apud Latinos alio nomine sextula dicitur, quia uncia compleatur VI solidis: hunc vulgus aureum solidum vocat, cuius tertiam partem dixerunt tremissem, quia solidum faciat ter missus. [15] Et nota quod pro ilio pondere dicendum est solidus et non soldus, nisi sincopetur in sillaba; unde solidarius -a -um, ad solidum pertinens vel solidos accipiens vel pro solidis serviens. [16] Solido componitur consolido -as, resolido -as, et est activum cum omnibus suis compositis. [17] Item solum componitur cum ex et dicitur exulo -as, idest extra solum sue terre poni, exterminari, et est neutrum passivum et sic debet construi: 'ego exulo a rege' et non debet dici 'ego exulo illum'; unde hic et hec exul -is, idest extra solum proprium positus, et hinc hoc exilium, et exulanus -a -um, qui exulat. [18] Item componitur cum pre et dicitur presulo -as, idest preesse alicui solo, sed ponitur simpliciter pro preesse et dominari, unde hic et hec presul -lis, qui preest. [19] Sol componitur hoc solstitium, idest statio solis, unde solstitialis -e; et hic solstitialis, quidam colurus in quo fit solstitium bis in anno: et quidam parallelus dicitur solstitialis estivalis, in quo fìt solstitium in estate, et alter solstitialis brumalis, in quo fit solstitium in hieme. [20] Item sol componitur hic subsolanus, quidam ventus qui sub sole nascitur; et hic solifuga, quoddam animai quia fugiat solem idest diem, musaraneus ut dicunt, qui est aranee forma; [21] et hoc solisequium vel solsequium, quedam herba, scilicet elitropium, quia se convertendo sequitur solem. Et nota quod sol invenitur quandoque declinatum in plurali vel opinione vel auctoritate. Item nota quod sol est causa diei, ideo ponitur quandoque pro die, sed frequentius in plurali. [22] Item solus componitur solummodo adverbium quantitatis, vel sunt due partes posite pro una, solivagus -a -um, qui solus vagatur, hoc soliloquium, solitarium eloquium, scilicet cum nos ipsi nobis ad interrogata respondemus. Solus producit hanc sillabam so-.