S 105
[1] SETH filius fuit Ade, et interpretatur resurrectio, quia post fratris interfectionem natus sit, quasi resurrectionem fratris ex mortuis suscitaret. Idem et positio, quia Deus eum pro Abel posuit; [2] a quo quidam heretici dicti sunt Sethiniani, qui dicebant eum esse hristum.