Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

S 18

[1] SALIO -is, -lui vel -livi vel -lii, -ire, saltum, idest facere saltum, et tunc est neutrum et absolutum; [2] et salire est quod vulgo dicitur amontare et pertinet ad animalia irrationabilia, et tunc est activum; Ovidius (ars 2) 'leta salitur ovis tauro quoque leta iuvenca'; unde saltor, saltrix, et hinc saltricula -e diminutivum. [3] Item a salio hec saltria -e, idest ioculatrix; Iuvenalis 'que saltria penem'; vel est ibi psaltria a psallo; [4] et hec salix -cis, quedam arbor, quia cito saliat, idest crescat, [5] unde salignus -a -um, ad salicem pertinens vel salice factus, et saliceus -a -um et salicinus -a -um, et hoc salictum, locus ubi crescunt salices. [6] Item a salio hic saltus -tus, actus vel passio saliendi; item saltus dicitur locus silvestris et vastus ubi arbores exiliunt in altum plus quam in aliis locis; vel saltus dicitur silva rara, ubi bestie inter arbores facile possunt salire, unde et extremitas silvarum dicitur saltus, quia ibi arbores iam rarescunt; [7] unde saltuosus -a -um, saltibus plenus, et saltim adverbium qualitatis, idest saltando. [8] Item a salio hic sai -lis, quod antiqui dicebant hoc sai -lis, unde secundum antiquitatem invenitur 'accipe sai sapientie', quod competentius dicitur 'accipe salem sapientie'. Et dicitur sai a saliendo quia saliat in igne: fugit enim ignem cum sit aqueus, scilicet naturam sequitur, quia ignis et aqua inter se inimica sunt; vel dicitur a salo et sole, quia de aqua maris fìt et sole siccatur. [9] Unde hec saliva -e, quia salsa est et salis habet saporem; vel saliva a salio, quia saliat ab ore, vel a salvo -as, quia nos salvat; unde salivosus -a -um; [10] et hoc suavium, basium cum saliva mixtum, vel suavium quia sit suave; Plautus 'tu labellum astringas potius quam cuiquam suavium palam facias'; [11] et inde hic suavio -onis, qui suavium facit, et suavito -as et suavior -aris, osculari cum suavio; Plautus in quadam epistola 'dum semiulco suavio nostrum puellum suavior dulcem florem spiritus ad me duco'. Que vero differentia sit inter suavium et basium et osculum superius distinctum est. [12] Item a sale sallo -is -li -isti -ere salsum, et sallio -is -livi sallitum in eodem sensu, idest imponere salem, sale aspergere; quod autem dicitur sallo idest sale aspergo, ethimologia est et non compositio; [13] et a sallo salsus -a -um, participium et nomen, vel derivatur a sale, ut dicatur salsus quasi sale aspersus et conditus, et comparatur, [14] unde salse -ius -me adverbium et hec salsicia -e, quia salsa sit; [15] et per compositionem insulsus -a -um, non salsus, quasi sine sapore salis vel sapientie, et comparatur. [16] Item a salsus hec salsugo -nis, res que facit salsum, et salsugo amarus et salsus humor terre; [17] unde salsugineus -a -um et salsuginosus -a -um. [18] Item a sallo vel sale hoc salmentum -ti et hoc salsamentum in eodem sensu, [19] vel salmentum proprie dicitur piscis confectio, et dicitur a salmo -nis pisce, quod dicitur a sale, quia inde fìt salsamentum, vel quia habeat saporem salis; sed salsamentum omnis res salsa, ut piscis et huiusmodi; [20] idem et hoc salsum. Sallo et sallio cum omnibus suis compositis activa sunt; composita et eorum significationes facile est distinguere. [21] Item a sale hec salebra -e, idest fractura et asperitas viarum, quia sai asper et amarus est, vel salebra locus lutosus vel molle lutum in via, et tunc dicitur a salio quia facile saliat; Oratius (epist. 1, 17, 53) 'qui queritur salebras'; [22] unde salebrosus -a -um, asper, durus, amarus vel lutosus. [23] Item a sale hic et hec et hoc salax -cis, idest luxuriosus, quia luxuria salsa est et amara, unde Oratius (sat. 1, 2, 45) 'caudamque salacem'; vel salax a salio quia frequenter salit, sicut facit priapus ex luxuria, unde et ponitur pro luxurioso sicut in premisso exemplo. [24] Item a sale hoc salarium, stipendium, redditus, et proprie communis, diarium, cotidianum cibarium, victus, unde legitur quod poete olim vivebant de communi salario, idest stipendio; [25] et hoc salinum, vas ubi reponitur sai, et ponitur pro tota supellectile, quia sai est condimentum omnium ciborum; Persius (3, 25) 'purum et sine labe salinum'; [26] idem et sulzica quasi salzica a sale, [27] et hec salina -e, locus ubi sai effìcitur vel ubi venditur, unde salinarius -a -um, ad salinam pertinens, et hic salinarius, qui facit vel vendit salem. [28] Item a sale hoc salum -li, idest mare, quia salsum est et amarum; [29] unde hec salaria, unda vel estuatio maris que ad mare redit; Varro 'venilia est unda que ad litus venir, salaria que ad mare redit'; [30] et hec Salacia, dea maris; et hec Salona -e vel Salone -arum, quedam insula et quedam civitas Dalmatie iuxta mare, [31] unde saloninus -a -um, et Saloninus dictus est filius Pollionis quia natus est eo anno quo pater suus devicit illam civitatem. [32] Item a sale hoc Salentinum, quidam mons vel oppidum Ytalie, unde salentinus -a -um patrium. [33] Item a sale hec salus -tis, quia cum condimento est. Sicut enim sai est condimentum omnium ciborum, similiter salus est condimentum omnium membrorum; et est salus integritas corporis, salubritas saluti conveniens causa, per quam sanitas vel servatur vel restauratur. [34] Unde hic et hec saluber vel salubris -bre, sanus, utilis, salutem conferens, et comparatur, unde salubriter -ius -me adverbium et hec salubritas -tis. [35] Item a salus saluto -as; sic enim solemus scribere et salutare: 'Martino Petrus salutem'; et dicitur salutare quasi salutem optare; [36] unde salutatio quasi salutis optatio: illum enim salutamus cui salutem desideramus; [37] et salutatorius -a -um et hoc salutatorium, locus salutationis. Et est activum saluto cum omnibus suis compositis. [38] Item a salus hec salvia -e, quia salubris herba est, unde et dicitur salvia quasi salutis via; [39] et salvo -as, quia salus salvat, vel quia tali verbo utimur in salutatione; [40] unde salvus -a -um, et hinc hec salvitas -tis, et salve -te, -to -tote, salvere, verbum defectivum et salutatorium, idest esse vel fieri salvum, [41] et salvio -is in eodem sensu, idest esse vel fieri salvum; Oratius 'urbis amatorem Fuscum salvire iubemus'; legitur ibi et saivere. [42] Item a salvus per compositionem salvifico -as, unde salvificus -a -um. Salvo -as activum est cum omnibus suis compositis. [43] Salus componitur salutifer -a -um et salutiger -a -um et salutigerulus -a -um, qui fert vel gerit salutem vel verbo vel opere. [44] Item a salutem per sincopam fit saltem, coniunctio adversativa cum diminutione; et est tractum a captivis qui, quando capti erant, ex timore non valentes loqui integre, dicebant 'saltem, saltem, saltem', ut vitam et salutem non amitterent. [45] Redarguenda est ergo insipientia eorum qui dicunt saltim pro saltem, quod sine dubio male dicitur. [46] Et nota quod sai in singulari numero accipitur pro condimento vel sapientia, sed in plurali, scilicet sales, pro verbis amaris; Iuvenalis 'et a salibus vehemens intra pomeria natis'; Avianus (38, 6) 'verbaque cum salibus asperiora dedit'; Oratius (ars 271). [47] Item sales dicuntur verba iocose et facete inventa vel dieta; Plautus in quadam epistola 'Puplus promeruit patronum suum non minus salibus et ingenio quam forma'. [48] Unde hic et hec salaris -e, sicut dicimus salares ludos, ubi verba iocosa vel amara intermiscentur. [49] Item a salio hic salissator: salissatores dicuntur divini quidam qui, dum eis membrorum quecumque partes salierint, sibi inde prosperum vel triste significari predicunt. [50] Item a salio hic vel hec silex -cis, idest durus lapis, sic dictus quia saliat ab eo ignis, et hinc silicinus -a -um, petrosus, et siliceus -a -um, de silice. [51] Item a salio hec saliunca -ce, quedam herba spinosa, quia faciat salire calcantes, unde et vulgo calcatrepa dicitur, quia calcantes faciat trepare; Virgilius 'puniceis quantum cedit saliunca rosetis'; [52] et hic Salius -lii et pluraliter hii Sales -lium: Salii vel Sales dicuntur sacerdotes Martis, quia saltando ei sacrifìcabant; Lucanus (1, 603) 'et Salius leto portans ancilia collo', et idem 'non solum lusere Sales'; hic tamen Sales possunt dici ioculatores. [53] Item a salio salto -as frequentativum. [54] Salio componitur assilio -is, idest aggredì, invadere, impetere, et in eodem sensu construitur cum dativo et accusativo, ut 'assilio menia' et 'assilio menibus'; item assilire cum gaudio salire ad aliquid; [55] unde hic assultus -tus et assulto -as frequentativum; Plautus in Captivis 'assultavit foribus sed ego exitium fero'; [56] absilio -lis -tum, in diversas partes salire, separati, abrumpi; circumsilio -lis, circum salire, undique aggredi; [57] desilio -is -tum, idest valde vel deorsum vel de uno loco ad alium salire, unde desultor dicitur qui de uno equo in alium se transfert, et desulto -as frequentativum; [58] dissilio -is -tum, idest diversis modis salire vel in diversas partes salire, separari, abrumpi saliendo; dissulto –as frequentativum; [59] quilibet ergo caveat diligenter et prospiciat quando verbum componitur cum disvel diet quando componitur cum de; nam in compositione aliud consignificat divel disquam de; [60] exilio -is -tum, idest valde vel extra salire, unde exulto -as, frequenter exilire, quod proprie fìt cum letamur, et ideo ponitur exultare pro letari, sed proprie saliendo; [61] insilio -is, idest salire contra vel in, vel insilire insultum facere, invadere, impetere, aggredì, [62] unde hic insultus -tus et insulto -as frequentativum; proprie quidem insultare est quadam cavillatione et derisione dicere, [63] unde de beato Laurentio 'et subicientibus prunas insultat levita Christi', ut cum dicebat' girate et versate ad aliam partem'; quidam tamen ydiote legunt ibi 'exultat'; [64] intersilio -is, inter aliqua salire, intervenire; prosilio -is, procul vel ante salire; [65] resilio -is, iterum vel retro salire, unde et dicitur ille resilire a pacto qui dimittit pactum et cessat retro; [66] unde resulto -as, ut splendor solis vel speculum resultat cum in opposito repercutitur; [67] subsilio -is, subtus salire vel post vel parum; [68] invenitur etiam sussilio -is, idest sursum salire, et tunc componitur a susum vel sursum; Plautus 'pessuli sussilite obsecro'; [69] transilio -is, ultra salire, transire. Salio pro facere saltum et omnia ab eo composita secundum hanc signifìcationem neutra sunt, preter assilio pro aggredi, circumsilio, insilio pro aggredì, transilio, que sunt activa. [70] Item salio in alia signifìcatione activum est cum omnibus suis compositis, si qua habet secundum illam signifìcationem. Item composita a salio faciunt supinum in -sultum et preteritum in -lui et in -livi, sed frequentius in -lui quam in -livi, et omnia corripiunt hanc sillabarti -si-, sicut simplex sa-.