R 52
[1] RUGO -as, idest rugas vel rugosum facere, aliquid in unum recolligere et plicare; [2] unde hec ruga -e, collectio vel plicatio cuiusque rei in unum, semitula, [3] et hinc hec rugula -e diminutivum, et rugosus -a -um, rugis plenus, et comparatur; [4] unde rugose -ius -me adverbium et hec rugositas. [5] Item a ruga hec ragadia -e. Et sunt ragadie fìssure rugis collecte circa orifìcium, unde et sic dicuntur quia rugis sint collecte; hee et emoroyde dicuntur a sanguinis fluore: Greci enim emas sanguinem dicunt. [6] Rugo componitur arrugo -as, valde vel iuxta rugare, abrugo -as, rugas removere et planare, [7] corrugo -as, simul rugare; Oratius in Epistolis (1, 5, 22-23) ne turpe toral ne sordida mappa corruget nares'; et Macrobius De Saturnalibus (1, 7, 2) 'corrugato indicavere vultu'; [8] derugo -as, erugo -as, idem quod abrugare vel valde vel deorsum vel extra rugare, [9] irrugo -as, intus vel valde rugare, subrugo -as, subtus vel post vel parum rugare. Rugo et eius composita activa sunt et producunt hanc sillabam ru-.