Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

Q 7

[1] QUERO -is -sivi -situm, investigare vel petere vel interrogare, unde hic quesitor -ris et quesitrix, quesitio, quesitus -tus -tui; [2] sed sincopante omnia ista et dicitur hic questor -ris, idem quod quesitor, scilicet qui in loco iudicis exquirit de causis, vel questor qui questionibus preest; et questor dicebatur olim qui querebat et procurabat tributa populi romani; [3] unde hec questura -e, eius dignitas, et questorius -a -um, quod ad questorem pertinet. [4] Et similiter per sincopam dicitur hec questrix, idem quod quesitrix vel uxor questoris; [5] et quesitus -tus similiter sincopatur et dicitur questus -tus -tui, idest adquisitio alicuius rei; [6] unde questuosus -a -um, idest questibus plenus vel lucrosus, et questuarius -a -um, qui questu vivit, sicut mercator; unde et questuarle dicuntur meretrices, quia questu corporis vivunt. [7] Item quesitio sincopatur et dicitur questio -nis, inquisitio, causa vel disceptatio, unde hec questiuncula -e diminutivum [8] et questionarius -a -um quod ad questionem pertinet, et questionarius qui questionem facit, et questionor -aris, idest inquirere, questionem facete. [9] Item a quero hec quercus -cus -cui, quia olim in eis querebantur responsa vel glandes ad pastum hominum; unde hoc quercetum, locus ubi quercus crescunt et abundant, [10] et querceus -a -um, quod de quercu totum est, et quernus -a -um, ad quercum pertinens vel de quercu existens. [11] Item a quero queso -is desiderativum, idest cum desiderio querere, rogare, obsecrare, et declinabatur olim integre et regulariter et faciebat preteritum quesii vel quesivi et supinum quesitum penultima producta, sed modo est defectivum, quia non utimur nisi duabus eius vocibus presentis temporis, scilicet queso et quesumus; [12] et est anomalum, quia secundum tertiam coniugationem in presenti indicativi deberet habere in prima persona plurali i ante -mus, sed modo pro i habet u et dicitur quesumus et non quesimus; [13] et ab eius secunda persona, secundum quod olim declinabatur 'queso -is', extracta -s et addita -to, fìt quesito -as frequentativum, correpta penultima. [14] Item quero deberet quesito -as facere frequentativum ab ultimo supino, producta penultima, sed quia quantum ad vocem non esset differentia inter ipsum et quesito -as quod fìt a queso, licet esset in tempore differentia, [15] ideo, causa differentie ad illud, facit frequentativum a secunda persona 'quero -is': extracta -s et addita -to, fìt querito. [16] Item a quero fìt queror -ris questus, idest lamentari; qui enim conqueritur, aliquid querit, ut fiat scilicet vindicta vel aliud; [17] unde questor, questrix, questio, questus -tus. Vide ergo, quia ista sincopata descendunt a quero, sed integra descendunt a queror; significano eorum patet. [18] Item a queror hec querela -e et hec querimonia -e, et hinc querelosus -a -um et querimoniosus -a -um [19] et querelor -aris et querimonior -aris, idest lamentari. [20] Item a queror querulus -a -um, idest garrulus vel frequenter querelas faciens, unde querulosus -a -um, querela plenus. [21] Item a queror hec querquera -e, idest febris acuta, quia faciat hominem conqueri. [22] Queror componitur conqueror -ris. Queror et eius composita sunt deponentia et corripiunt hanc sillabam, scilicet que-. [23] Item quero componitur adquiro -is, conquiro -is, disquiro -is, diversis modis querere et investigare, exquiro -is, inquiro -is: querimus nota, inquirimus de quibus dubitamus; perquiro -is, requiro -is. Quero et eius composita sunt activa et faciunt preteritum in -sivi et supinum in -situm penultima producta ad modum quarte coniugationis, iuxta regulam illam: [24] ista verba tertie coniugationis, peto, quero, cupio, sapio et tero et omnia que desinunt in -so faciunt preterita et supina ad modum IIII coniugationis, preter capesso -si, facesso -si, viso -si, queso -si secundum antiquos et pinso -sui. Item quero habet primam productam et diptongatam, sed in omnibus compositis mutatur illa diptongus in i productam.