P 141
[1] PLORO -as, idest cum voce fiere et lacrimas fundere, unde et ploro dicitur quasi per lumina roro; [2] unde plorabilis -e, plorabiliter, [3] et hic ploratus -tus et plorabundus -a -um, ploratu plenus vel ploranti similis. [4] Ploro componitur deploro -as, idest valde plorare vel plorando aliquid petere vel acquirere; [5] exploro -as, idest inquirere, investigare; [6] imploro -as, rogare, querere vel impetrare. Ploro neutrum est, et composita similiter que retinent eius signifìcationem, aliter sunt activa; et omnia producunt hanc sillabam, scilicet pio-.