Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

P 129

[1] PLANOS grece, latine dicitur error vel vagatio, [2] unde hic pianeta -e et hic planunta -e: pianeta, idest errans, planunta, errorem incutiens. Dicuntur ergo quedam stelle planete, idest errantes, quia singulis diebus movent ortum et occasum suum; hee dicuntur et planunte, idest errorem incutientes, quia, singulis diebus ortum et occasum suum sic variando, hominibus incutiunt errorem et faciunt eos errare; unde secundum Martianum et Aratum non debent dici planete, idest errantes, sed planunte, idest errorem incutientes. [3] Planete enim non errant, immo eundem motum et eandem movendi legem nunc habent quam ab initio sue conditionis habuerunt, sed errare videntur mortalibus cum ita varient ortus et occasus per diversa loca; unde potius debent dici planunte, idest errare facientes, quam planete, idest errantes: non enim ipsi errant, sed nos circa eorum motus errare faciunt. [4] Item pianeta dicitur febris erratica, [5] et pianeta quedam vestis laxa circa oras, quia oris errantibus vagatur; [6] et a pianeta planeticus -a -um, et hic et hec planetaris -re. Et nota quod pianeta pro stella est masculini generis, in aliis significationibus est feminini generis. [7] Planos componitur cum a quod est sine et dicitur hec aplanos vel aplane -es, idest firmamentum, quasi sine errore, quia semper moveatur in eodem loco.