Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

P 127

[1] PLACO -as, humiliare, mitigare, exorare, pacificare, [2] unde hic placor -oris, idest tranquillitas, mitigatio, et hinc placidus -a -um, mitis, mansuetus, quasi placori datus, et comparatur -or -mus, [3] unde placide -ius -me adverbium et placiditas -tis. [4] Item a placo placatus -a -um, et comparatur, et componitur implacatus -a -um; et placabilis -e, placabiliter, placabilitas, [5] et componitur implacabilis -e, implacabiliter, implacabilitas. [6] Item a placo placeo -es -ui, idest esse vel fieri placatum et placidum, aliter enim non placet; [7] unde placenta -e, libum, focacia, quia placeat, unde hic placentarius et hec placentaria -e, qui vel que facit placentas, [8] quod etiam hic placentinus dicitur et hec piacentina, unde Plautus in Captivis 'opus est paniceis, opus et placentinis'. [9I Item a placenta hec Placentia -e, quedam civitas, quia ibi optime fìunt placente, et hinc placentinus -a -um, patrium nomen. [10] Item a placeo hoc placitum per antifrasin, quia displiceat; [11] unde placito -as vel placitor -aris, et hinc placitator, [12] unde placitatorius -a -um, et hoc placitatorium, locus ubi fit placitum. [13] Item a placeo placet impersonale, unde placitus -a -um, quod placet vel placuit. [14] Placeo componitur complaceo -es, unde complacet impersonale; [15] displiceo -es, unde displicet impersonale; [16] perplaceo -es, unde perplacet impersonale. Placeo cum omnibus suis compositis est neutrum et facit preteritum in -cui et supinum in -citum. [17] Est enim regula: omnia verba neutra secunde coniugationis facientia preteritum in -ui carent supino, preter ista: careo, doleo, valeo, noceo, placeo, pateo, taceo, oleo et liceo; ista tamen duo non inveniuntur esse ponenda in exceptione, quia ab istis et multis aliis talibus neutris inveniuntur supina quandoque, sed non sunt in frequenti usu. Item placeo corripit primam. [18] Item placo componitur complaco -as, replaco -as, et est activum cum omnibus suis compositis et producit hanc sillabam, scilicet pia-.